Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 3 3,1Fidelis sermo: si quis episcopatum appetit, bonum opus desiderat. 
Nova Vulgata Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes. 
10 et sic ministrent 
Nova Vulgata 3,2Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, 
Nova Vulgata non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum, 
3 si quis episcopatum desiderat 
Nova Vulgata suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate
4 filios habentem subditos 
Nova Vulgata — si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? —, 
5 diligentiam habebit 
Nova Vulgata 3,6non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli. 
Nova Vulgata 3,7Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli.
Nova Vulgata
3,8Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, 
Nova Vulgata 3,9habentes mysterium fidei in conscientia pura. 
Nova Vulgata 3,11Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 
Nova Vulgata Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus; 
12 diacones | bene praesunt 
Nova Vulgata 3,13qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.
Nova Vulgata
3,14Haec tibi scribo sperans venire ad te cito; 
Nova Vulgata si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. 
15 oporteat te
Nova Vulgata Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium:
Qui manifestatus est in carne,
iustificatus est in Spiritu,
apparuit angelis,
praedicatus est in gentibus,
creditus est in mundo,
assumptus est in gloria.
16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum | quod manifestatum est | iustificatum est | praedicatum est gentibus | creditum est | adsumptum est