Nova Vulgata77,1Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei,
Nova Vulgatacui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis,
2cui decimas
Nova Vulgata7,3sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
Nova Vulgata 7,4Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha.
Nova VulgataEt illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae;
5Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes
Nova Vulgatahic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit.
6cuius autem generatio | decimas sumpsit Abraham | et hunc qui
Nova Vulgata7,7Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
Nova Vulgata Et hic quidem decimas morientes homines sumunt, ibi autem testimonium accipiens quia vivit.
8morientes homines accipiunt | ibi autem contestatus quia vivit
Nova Vulgata7,9Et ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est,
Nova Vulgata7,10adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
Nova Vulgata 7,11Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici?
Nova Vulgata7,12Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat.
Nova VulgataDe quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit;
13in quo enim | de alia tribu est de qua nullus altario
Nova Vulgatamanifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
14in qua tribu nihil
Nova Vulgata 7,15Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos,
Nova Vulgata7,16qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis,
Nova Vulgatatestimonium enim accipit: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.
17contestatur enim quoniam tu es sacerdos
Nova Vulgata 7,18Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem,
Nova Vulgata7,19nihil enim ad perfectum adduxit lex, introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
Nova Vulgata Et quantum non est sine iure iurando, illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt,
20Et quantum est non sine | alii quidem
Nova Vulgatahic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum: “ Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum ”,
21dixit |et non paenitebit: Tu
Nova Vulgata in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus.
22in tantum melioris
Nova Vulgata Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere;
23Et alii quidem |prohiberentur
Nova Vulgatahic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium,
24eo quod maneat | sempiternum habet sacerdotium
Nova Vulgataunde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.
25in perpetuo potest
Nova Vulgata Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus,
26Talis enim decebat
Nova Vulgataqui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel emetipsum offerendo.
27cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes | semel se offerendo
Nova VulgataLex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes, sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum.
28constituit sacerdotes | qui post legem est filium in aeternum perfectum