Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula III Ioannis - 1

Epistula III Ioannis

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 1 Presbyter Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate.
1 Senior Gaio carissimo
Nova Vulgata
Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua.
2 Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere
Nova Vulgata Nam gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae, quomodo tu in veritate ambules.
3 Gavisus sum valde | sicut tu in veritate ambulas
Nova Vulgata Maius horum non habeo gaudium, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
4 Maiorem horum non habeo gratiam | in veritate ambulantes
Nova Vulgata
1,5Carissime, fideliter facis, quidquid operaris in fratres et hoc in peregrinos,
Nova Vulgata qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae. Bene facies subveniens illis in via digne Deo;
6 quos bene facies deducens digne Deo
Nova Vulgata pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus.
7 nihil accipientes a gentibus
Nova Vulgata Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
8 debemus suscipere huiusmodi
Nova Vulgata
Scripsi aliquid ecclesiae; sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos.
9 Scripsissem forsitan ecclesiae
Nova Vulgata Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et eos, qui cupiunt, prohibet et de ecclesia eicit.
10 si venero commoneam
Nova Vulgata
1,11Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum.
Nova Vulgata
Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate; sed et nos testimonium perhibemus, et scis quoniam testimonium nostrum verum est.
12 et nos autem testimonium | et nosti quoniam
Nova Vulgata
Multa habui scribere tibi, sed nolo per atramentum et calamum scribere tibi; 
13 sed nolui
Nova Vulgata 1,14spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur.
Nova Vulgata
Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.
15 per nomen