Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 15

Evangelium Secundum Marcum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 15 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato.
1 et universo concilio 
Nova Vulgata 15,10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
Nova Vulgata 15,2Et interrogavit eum Pilatus: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait illi: “ Tu dicis ”.
Nova Vulgata 15,3Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
Nova Vulgata Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: “ Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant ”.
4 interrogavit eum
Nova Vulgata 15,5Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
Nova Vulgata
Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent.
6 quemcumque petissent
Nova Vulgata Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium.
7 Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus
Nova Vulgata 15,8Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis.
Nova Vulgata 15,9Pilatus autem respondit eis et dixit: “ Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? ”.
Nova Vulgata 15,11Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
Nova Vulgata Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: “ Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? ”.
12 ait illis
Nova Vulgata 15,13At illi iterum clamaverunt: “ Crucifige eum! ”.
Nova Vulgata Pilatus vero dicebat eis: “ Quid enim mali fecit? ”. At illi magis clamaverunt: “ Crucifige eum! ”.
14 magis clamabant
Nova Vulgata 15,15Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
Nova Vulgata
Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant totam cohortem.
16 in atrium praetorii
Nova Vulgata 15,17Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam,
Nova Vulgata 15,18et coeperunt salutare eum: “ Ave, rex Iudaeorum! ”,
Nova Vulgata 15,19et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum.
Nova Vulgata 15,20Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum. 
Nova Vulgata
Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.
21 Et angariaverunt
Nova Vulgata Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.
22 et non accepit
Nova Vulgata Et dabant ei myrrhatum vinum, ille autem non accepit.
23 dabant ei bibere myrrhatum vinum
Nova Vulgata
Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis quis quid tolleret.
24 crucifigentes eum diviserunt
Nova Vulgata
15,25Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum.
Nova Vulgata 15,26Et erat titulus causae eius inscriptus: “ Rex Iudaeorum ”.
Nova Vulgata 15,27Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius.
Nova Vulgata  
28 Et adimpleta est scriptura quae dicit: et cum iniquis reputatus est (cfr. Lc 22, 37)
Nova Vulgata
15,29Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “ Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat;
Nova Vulgata 15,30salvum fac temetipsum descendens de cruce! ”.
Nova Vulgata 15,31Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: “ Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
Nova Vulgata Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus ”. Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei.
32 Et qui cum eo
Nova Vulgata
15,33Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
Nova Vulgata Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: “ Heloi, Heloi, lema sabacthani? ”, quod est interpretatum: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”.
34 exclamavit voce magna dicens
Nova Vulgata 15,35Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: “ Ecce, Eliam vocat ”.
Nova Vulgata 15,36Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: “ Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum ”.
Nova Vulgata 15,37Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit.
Nova Vulgata
15,38Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum.
Nova Vulgata
15,39Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: “ Vere homo hic Filius Dei erat ”.
Nova Vulgata
Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome,
40 Ioseph mater
Nova Vulgata quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam.
41 et cum esset in Galilaea
Nova Vulgata
15,42Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum,
Nova Vulgata 15,43venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
Nova Vulgata Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset,
44 Pilatus autem mirabatur
Nova Vulgata 15,45et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.
Nova Vulgata
Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
46 Ioseph autem
Nova Vulgata Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset.
47 Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur