Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 7

Evangelium Secundum Ioannem

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 7 Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.
1 Post haec
Nova Vulgata
7,2Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia.
Nova Vulgata Dixerunt ergo ad eum fratres eius: “ Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis.
3 Dixerunt autem
Nova Vulgata 7,30Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.
Nova Vulgata 7,4Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo ”.
Nova Vulgata 7,5Neque enim fratres eius credebant in eum.
Nova Vulgata Dicit ergo eis Iesus: “ Tempus meum nondum adest, tempus autem vestrum semper est paratum.
6 tempus meum nondum advenit
Nova Vulgata 7,7Non potest mundus odisse vos, me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt.
Nova Vulgata 7,8Vos ascendite ad diem festum, ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est ”.
Nova Vulgata Haec autem cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.
9 Haec cum dixisset
Nova Vulgata
Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, non manifeste sed quasi in occulto.
10 ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum
Nova Vulgata 7,11Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant: “ Ubi est ille? ”.
Nova Vulgata Et murmur multus de eo erat in turba. Alii quidem dicebant: “ Bonus est! ”; alii autem dicebant: “ Non, sed seducit turbam! ”.
12 Quidam enim dicebant | sed seducit turbas
Nova Vulgata 7,13Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
Nova Vulgata
7,14Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat.
Nova Vulgata Mirabantur ergo Iudaei dicentes: “ Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? ”.
15 et mirabantur Iudaei
Nova Vulgata Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.
16 Respondit eis
Nova Vulgata 7,17Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
Nova Vulgata 7,18Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.
Nova Vulgata 7,19Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere? ”.
Nova Vulgata Respondit turba: “ Daemonium habes! Quis te quaerit interficere? ”.
20 Respondit turba et dixit
Nova Vulgata 7,21Respondit Iesus et dixit eis: “ Unum opus feci, et omnes miramini.
Nova Vulgata 7,22Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed ex patribus — et in sabbato circumciditis hominem.
Nova Vulgata 7,23Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
Nova Vulgata 7,24Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate ”.
Nova Vulgata
Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: “ Nonne hic est, quem quaerunt interficere?
25 ex Hierosolymis
Nova Vulgata 7,26Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
Nova Vulgata 7,27Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit ”.
Nova Vulgata Clamavit ergo docens in templo Iesus et dicens: “ Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis.
28 clamabat ergo
Nova Vulgata Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit ”.
31 quae hic facit
Nova Vulgata 7,31De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: “ Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic fecit? ”.
Nova Vulgata
Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices et pharisaei ministros, ut apprehenderent eum. 
32 miserunt principes
Nova Vulgata 7,33Dixit ergo Iesus: “ Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me.
Nova Vulgata 7,34Quaeretis me et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire ”.
Nova Vulgata Dixerunt ergo Iudaei ad seipsos: “ Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum? Numquid in dispersionem Graecorum iturus est et docturus Graecos?
35 quia non inveniemus | dispersionem gentium | docturus gentes
Nova Vulgata 7,36Quis est hic sermo, quem dixit: “Quaeretis me et non invenietis” et: “Ubi sum ego, vos non potestis venire”? ”.
Nova Vulgata
In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: “ Si quis sitit, veniat ad me et bibat,
37 et clamabat dicens
Nova Vulgata 7,38qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ”.
Nova Vulgata 7,39Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus.
Nova Vulgata
Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “ Hic est vere propheta! ”;
40 sermones eius
Nova Vulgata 7,41alii dicebant: “ Hic est Christus! ”; quidam autem dicebant: “ Numquid a Galilaea Christus venit?
Nova Vulgata Nonne Scriptura dixit: “Ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”?”.
42 Nonne Scriptura dicit quia | et Bethleem castello
Nova Vulgata 7,43Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
Nova Vulgata
7,44Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus.
Nova Vulgata 7,45Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eis illi: “ Quare non adduxistis eum?”.
Nova Vulgata Responderunt ministri: “ Numquam sic locutus est homo ”.
46 numquam sic locutus est homo sicut hic homo
Nova Vulgata 7,47Responderunt ergo eis pharisaei: “ Numquid et vos seducti estis?
Nova Vulgata 7,48Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis?
Nova Vulgata 7,49Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt! ”.
Nova Vulgata Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis:
50 qui venit ad eum nocte
Nova Vulgata 7,51“ Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? ”.
Nova Vulgata Responderunt et dixerunt ei: “ Numquid et tu ex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit! ”.
52 Galilaeus es
Nova Vulgata 7,53Et reversi sunt unusquisque in domum suam.