Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 16

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 16 Dicebat autem et ad discipulos: “ Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
1 et ad discípulos suos
Nova Vulgata 16,2Et vocavit illum et ait illi: “Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare”.
Nova Vulgata 16,3Ait autem vilicus intra se: “Quid faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
Nova Vulgata 16,4Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas”.
Nova Vulgata 16,5Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: “Quantum debes domino meo?”.
Nova Vulgata 16,6At ille dixit: “Centum cados olei”. Dixitque illi: “Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta”.
Nova Vulgata Deinde alii dixit: “Tu vero quantum debes?”. Qui ait: “Centum coros tritici”. Ait illi: “Accipe litteras tuas et scribe octoginta”.
7 Deinde alio dixit
Nova Vulgata 16,8Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
Nova Vulgata
Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula.
9 cum defeceritis
Nova Vulgata
16,10Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est.
Nova Vulgata
16,11Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis?
Nova Vulgata 16,12Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
Nova Vulgata
16,13Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae ”.
Nova Vulgata
16,14Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum.
Nova Vulgata 16,15Et ait illis: “ Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
Nova Vulgata
Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
16 ex eo regnum Dei
Nova Vulgata
16,17Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere.
Nova Vulgata
16,18Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a viro ducit, moechatur.
Nova Vulgata
16,19Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide.
Nova Vulgata Quidam autem pauper nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
20 et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat
Nova Vulgata et cupiens saturari de his, quae cadebant de mensa divitis; sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius.
21 cupiens saturari de micis
Nova Vulgata Factum est autem ut moreretur pauper et portaretur ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et dives et sepultus est.
22 ut moreretur mendicus | et sepultus est in inferno
Nova Vulgata Et in inferno elevans oculos suos cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius.
23 Elevans oculos suos
Nova Vulgata Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”.
24 in aqua
Nova Vulgata At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
25 Et dixit illi Abraham | recepisti bona in vita tua
Nova Vulgata Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde ad nos transmeare”.
26 chasma magnum | neque inde huc transmeare
Nova Vulgata 16,27Et ait: “Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei
Nova Vulgata 16,28— habeo enim quinque fratres — ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum”.
Nova Vulgata Ait autem Abraham: “Habent Moysen et Prophetas; audiant illos”.
29 Et ait illi Abraham
Nova Vulgata 16,30At ille dixit: “Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent”.
Nova Vulgata 16,31Ait autem illi: “Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent” ”.