Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Amos - 7

Amos

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 7 7,1Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat locustas in principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae post fruges demessas regis.
AT greco Am7,1οὕτως ἔδειξέν μοι κύριος καὶ ἰδοὺ ἐπιγονὴ ἀκρίδων ἐρχομένη ἑωθινή καὶ ἰδοὺ βροῦχος εἷς Γωγ ὁ βασιλεύς
Nova Vulgata 7,2Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: «Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?».
AT greco Am7,2καὶ ἔσται ἐὰν συντελέσῃ τοῦ καταφαγεῖν τὸν χόρτον τῆς γῆς καὶ εἶπα κύριε κύριε ἵλεως γενοῦ τίς ἀναστήσει τὸν Ιακωβ ὅτι ὀλιγοστός ἐστιν
Nova Vulgata 7,3Misertus est Dominus super hoc. «Non erit», dixit Dominus Deus.
AT greco Am7,3μετανόησον κύριε ἐπὶ τούτῳ καὶ τοῦτο οὐκ ἔσται λέγει κύριος
Nova Vulgata
7,4Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem.
AT greco Am7,4οὕτως ἔδειξέν μοι κύριος καὶ ἰδοὺ ἐκάλεσεν τὴν δίκην ἐν πυρὶ κύριος καὶ κατέφαγε τὴν ἄβυσσον τὴν πολλὴν καὶ κατέφαγεν τὴν μερίδα
Nova Vulgata 7,5Et dixi: «Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?».
AT greco Am7,5καὶ εἶπα κύριε κύριε κόπασον δή τίς ἀναστήσει τὸν Ιακωβ ὅτι ὀλιγοστός ἐστιν
Nova Vulgata 7,6Misertus est Dominus super hoc. «Sed et istud non erit», dicit Dominus Deus.
AT greco Am7,6μετανόησον κύριε ἐπὶ τούτῳ καὶ τοῦτο οὐ μὴ γένηται λέγει κύριος
Nova Vulgata
Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii.
7 Dominus Deus – Lege ’adonāj jhwh; TM «Dominus» post «ecce»
AT greco Am7,7οὕτως ἔδειξέν μοι κύριος καὶ ἰδοὺ ἀνὴρ ἑστηκὼς ἐπὶ τείχους ἀδαμαντίνου καὶ ἐν τῇ χειρὶ αὐτοῦ ἀδάμας
Nova Vulgata 7,8Et dixit Dominus ad me: «Quid tu vides, Amos?». Et dixi: «Trullam caementarii». Et dixit Dominus: «Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.
AT greco Am7,8καὶ εἶπεν κύριος πρός με τί σὺ ὁρᾷς Αμως καὶ εἶπα ἀδάμαντα καὶ εἶπεν κύριος πρός με ἰδοὺ ἐγὼ ἐντάσσω ἀδάμαντα ἐν μέσῳ λαοῦ μου Ισραηλ οὐκέτι μὴ προσθῶ τοῦ παρελθεῖν αὐτόν
Nova Vulgata 7,9Et demolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio».
AT greco Am7,9καὶ ἀφανισθήσονται βωμοὶ τοῦ γέλωτος καὶ αἱ τελεταὶ τοῦ Ισραηλ ἐξερημωθήσονται καὶ ἀναστήσομαι ἐπὶ τὸν οἶκον Ιεροβοαμ ἐν ῥομφαίᾳ
Nova Vulgata
7,10Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: «Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius.
AT greco Am7,10καὶ ἐξαπέστειλεν Αμασιας ὁ ἱερεὺς Βαιθηλ πρὸς Ιεροβοαμ βασιλέα Ισραηλ λέγων συστροφὰς ποιεῖται κατὰ σοῦ Αμως ἐν μέσῳ οἴκου Ισραηλ οὐ μὴ δύνηται ἡ γῆ ὑπενεγκεῖν ἅπαντας τοὺς λόγους αὐτοῦ
Nova Vulgata 7,11Haec enim dicit Amos: “In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua”». 
AT greco Am7,11διότι τάδε λέγει Αμως ἐν ῥομφαίᾳ τελευτήσει Ιεροβοαμ ὁ δὲ Ισραηλ αἰχμάλωτος ἀχθήσεται ἀπὸ τῆς γῆς αὐτοῦ
Nova Vulgata 7,12Et dixit Amasias ad Amos: «Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;
AT greco Am7,12καὶ εἶπεν Αμασιας πρὸς Αμως ὁ ὁρῶν βάδιζε ἐκχώρησον εἰς γῆν Ιουδα καὶ ἐκεῖ καταβίου καὶ ἐκεῖ προφητεύσεις
Nova Vulgata 7,13et in Bethel non adicies ultra ut prophetes, quia sanctuarium regis est, et domus regni est».
AT greco Am7,13εἰς δὲ Βαιθηλ οὐκέτι μὴ προσθῇς τοῦ προφητεῦσαι ὅτι ἁγίασμα βασιλέως ἐστὶν καὶ οἶκος βασιλείας ἐστίν
Nova Vulgata 7,14Responditque Amos et dixit ad Amasiam:
«Non sum propheta
et non sum filius prophetae;
sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros.
AT greco Am7,14καὶ ἀπεκρίθη Αμως καὶ εἶπεν πρὸς Αμασιαν οὐκ ἤμην προφήτης ἐγὼ οὐδὲ υἱὸς προφήτου ἀλλ’ ἢ αἰπόλος ἤμην καὶ κνίζων συκάμινα
Nova Vulgata
7,15Et tulit me Dominus,
cum sequerer gregem,
et dixit Dominus ad me:
“Vade, propheta ad populum meum Israel”.
AT greco Am7,15καὶ ἀνέλαβέν με κύριος ἐκ τῶν προβάτων καὶ εἶπεν κύριος πρός με βάδιζε προφήτευσον ἐπὶ τὸν λαόν μου Ισραηλ
Nova Vulgata
7,16Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: “Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac”.
AT greco Am7,16καὶ νῦν ἄκουε λόγον κυρίου σὺ λέγεις μὴ προφήτευε ἐπὶ τὸν Ισραηλ καὶ οὐ μὴ ὀχλαγωγήσῃς ἐπὶ τὸν οἶκον Ιακωβ
Nova Vulgata 7,17Propter hoc haec dicit Dominus: “Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua”».
AT greco Am7,17διὰ τοῦτο τάδε λέγει κύριος ἡ γυνή σου ἐν τῇ πόλει πορνεύσει καὶ οἱ υἱοί σου καὶ αἱ θυγατέρες σου ἐν ῥομφαίᾳ πεσοῦνται καὶ ἡ γῆ σου ἐν σχοινίῳ καταμετρηθήσεται καὶ σὺ ἐν γῇ ἀκαθάρτῳ τελευτήσεις ὁ δὲ Ισραηλ αἰχμάλωτος ἀχθήσεται ἀπὸ τῆς γῆς αὐτοῦ