Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Philippenses Epistula Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Philippenses Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 3 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem securum.
1 vobis autem necessarium
Nova Vulgata 3,2Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem!
Nova Vulgata Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes,
3 qui spiritu Deo servimus
Nova Vulgata 3,4quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis:
Nova Vulgata 3,5circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus,
Nova Vulgata secundum aemulationem persequens ecclesiam, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela.
6 ecclesiam Dei
Nova Vulgata
Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum.
7 fuerunt lucra | detrimenta
Nova Vulgata Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam
8 propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei
Nova Vulgata et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide,
9 quae ex fide est Christi
Nova Vulgata ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius,
10 ad agnoscendum [ et societatem passionum | configuratus morti eius
Nova Vulgata 3,11si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis.
Nova Vulgata Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim; persequor autem si umquam comprehendam, sicut et comprehensus sum a Christo Iesu.
12 sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum
Nova Vulgata Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem: quae quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quae ante sunt, extendens me
13 ad ea vero quae sunt in priora extendens me
Nova Vulgata 3,14ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu.
Nova Vulgata
3,15Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit;
Nova Vulgata verumtamen, ad quod pervenimus, in eodem ambulemus.
16 Verumtamen ad quod pervenimus, ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula
Nova Vulgata
Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos.
17 Imitatores
Nova Vulgata 3,18Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi,
Nova Vulgata 3,19quorum finis interitus, quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
Nova Vulgata Noster enim municipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum,
20 Nostra autem conversatio in caelis est
Nova Vulgata qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia.
21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae