Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Amos - 8

Amos

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 8 8,1Haec ostendit mihi Dominus Deus:
et ecce canistrum pomorum.
AT greco Am8,1οὕτως ἔδειξέν μοι κύριος καὶ ἰδοὺ ἄγγος ἰξευτοῦ
Nova Vulgata
8,2Et dixit: «Quid tu vides, Amos?».
Et dixi: «Canistrum pomorum».
Et dixit Dominus ad me:
«Venit finis super populum meum Israel;
non adiciam ultra ignoscere ei.
AT greco Am8,2καὶ εἶπεν τί σὺ βλέπεις Αμως καὶ εἶπα ἄγγος ἰξευτοῦ καὶ εἶπεν κύριος πρός με ἥκει τὸ πέρας ἐπὶ τὸν λαόν μου Ισραηλ οὐκέτι μὴ προσθῶ τοῦ παρελθεῖν αὐτόν
Nova Vulgata
Et lugent cantatrices palatii in die illa,
dicit Dominus Deus;
multa erunt cadavera,
in omni loco proicientur: silentium.
3 Cantatrices – Lege šārôt; TM «cantus»
AT greco Am8,3καὶ ὀλολύξει τὰ φατνώματα τοῦ ναοῦ ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ λέγει κύριος πολὺς ὁ πεπτωκὼς ἐν παντὶ τόπῳ ἐπιρρίψω σιωπήν
Nova Vulgata
Audite hoc, qui conteritis pauperem
et deficere facitis egenos terrae,
4 Qui conteritis – Lege haššāfîm; TM «qui anhelatis»
AT greco Am8,4ἀκούσατε δὴ ταῦτα οἱ ἐκτρίβοντες εἰς τὸ πρωὶ πένητα καὶ καταδυναστεύοντες πτωχοὺς ἀπὸ τῆς γῆς
Nova Vulgata
8,5dicentes: “Quando transibit neomenia,
et venumdabimus merces?
Et sabbatum, et aperiemus frumentum,
ut imminuamus mensuram et augeamus siclum
et supponamus stateras dolosas,
AT greco Am8,5οἱ λέγοντες πότε διελεύσεται ὁ μὴν καὶ ἐμπολήσομεν καὶ τὰ σάββατα καὶ ἀνοίξομεν θησαυροὺς τοῦ ποιῆσαι μικρὸν μέτρον καὶ τοῦ μεγαλῦναι στάθμια καὶ ποιῆσαι ζυγὸν ἄδικον
Nova Vulgata
8,6ut possideamus in argento egenos
et pauperem pro calceamentis
et quisquilias frumenti vendamus?”».
AT greco Am8,6τοῦ κτᾶσθαι ἐν ἀργυρίῳ πτωχοὺς καὶ ταπεινὸν ἀντὶ ὑποδημάτων καὶ ἀπὸ παντὸς γενήματος ἐμπορευσόμεθα
Nova Vulgata
8,7Iuravit Dominus in superbia Iacob:
«Non obliviscar in perpetuum omnia opera eorum.
AT greco Am8,7ὀμνύει κύριος καθ’ ὑπερηφανίας Ιακωβ εἰ ἐπιλησθήσεται εἰς νεῖκος πάντα τὰ ἔργα ὑμῶν
Nova Vulgata
Numquid super isto non commovebitur terra,
et lugebit omnis habitator eius,
et ascendet quasi fluvius universa,
fervebit et decrescet quasi flumen Aegypti?
8 Quasi fluvius – Lege cum nonnullis mss Hebraicis, Targ, Syr, Gr et Vg (cfr. 9,5) kaj’ōr; TM «quasi lumen»
AT greco Am8,8καὶ ἐπὶ τούτοις οὐ ταραχθήσεται ἡ γῆ καὶ πενθήσει πᾶς ὁ κατοικῶν ἐν αὐτῇ καὶ ἀναβήσεται ὡς ποταμὸς συντέλεια καὶ καταβήσεται ὡς ποταμὸς Αἰγύπτου
Nova Vulgata
8,9Et erit: in die illa,
dicit Dominus Deus,
occidere faciam solem in meridie
et tenebrescere faciam terram in die luminis
AT greco Am8,9καὶ ἔσται ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ λέγει κύριος ὁ θεός καὶ δύσεται ὁ ἥλιος μεσημβρίας καὶ συσκοτάσει ἐπὶ τῆς γῆς ἐν ἡμέρᾳ τὸ φῶς
Nova Vulgata
8,10et convertam festivitates vestras in luctum
et omnia cantica vestra in planctum;
et inducam super omnes lumbos saccum
et super omne caput calvitium;
et ponam eam quasi luctum unigeniti
et novissima eius quasi diem amarum.
AT greco Am8,10καὶ μεταστρέψω τὰς ἑορτὰς ὑμῶν εἰς πένθος καὶ πάσας τὰς ᾠδὰς ὑμῶν εἰς θρῆνον καὶ ἀναβιβῶ ἐπὶ πᾶσαν ὀσφὺν σάκκον καὶ ἐπὶ πᾶσαν κεφαλὴν φαλάκρωμα καὶ θήσομαι αὐτὸν ὡς πένθος ἀγαπητοῦ καὶ τοὺς μετ’ αὐτοῦ ὡς ἡμέραν ὀδύνης
Nova Vulgata
Ecce dies veniunt,
dicit Dominus,
et mittam famem in terram;
non famem panis neque sitim aquae,
sed audiendi verbum Domini».
11 Verbum – Lege cum paucis mss Hebraicis et Graecis, Syr et Vg debar; TM «verba»
AT greco Am8,11ἰδοὺ ἡμέραι ἔρχονται λέγει κύριος καὶ ἐξαποστελῶ λιμὸν ἐπὶ τὴν γῆν οὐ λιμὸν ἄρτου οὐδὲ δίψαν ὕδατος ἀλλὰ λιμὸν τοῦ ἀκοῦσαι λόγον κυρίου
Nova Vulgata
8,12Et fugient a mari usque ad mare;
et ab aquilone usque ad orientem circuibunt,
quaerentes verbum Domini,
et non invenient.
AT greco Am8,12καὶ σαλευθήσονται ὕδατα ἕως θαλάσσης καὶ ἀπὸ βορρᾶ ἕως ἀνατολῶν περιδραμοῦνται ζητοῦντες τὸν λόγον κυρίου καὶ οὐ μὴ εὕρωσιν
Nova Vulgata
8,13In die illa deficient virgines pulchrae
et adulescentes in siti.
AT greco Am8,13ἐν τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ ἐκλείψουσιν αἱ παρθένοι αἱ καλαὶ καὶ οἱ νεανίσκοι ἐν δίψει
Nova Vulgata
8,14Qui iurant in delicto Samariae
et dicunt: «Vivit Deus tuus, Dan!»
et «Vivit via, Bersabee!»,
et cadent et non resurgent ultra.
AT greco Am8,14οἱ ὀμνύοντες κατὰ τοῦ ἱλασμοῦ Σαμαρείας καὶ οἱ λέγοντες ζῇ ὁ θεός σου Δαν καὶ ζῇ ὁ θεός σου Βηρσαβεε καὶ πεσοῦνται καὶ οὐ μὴ ἀναστῶσιν ἔτι