Nova Vulgata20Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et evangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
1convenerunt principes sacerdotum
Nova Vulgata20,2et aiunt dicentes ad illum: “ Dic nobis: In qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? ”.
Nova VulgataRespondens autem dixit ad illos: “ Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi:
3respondete mihi
Nova Vulgata20,4Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? ”.
Nova VulgataAt illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare non credidistis illi?;
5dicentes quia | quare ergo
Nova Vulgata20,6si autem dixerimus: “Ex hominibus”, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim Ioannem prophetam esse ”.
Nova Vulgata20,7Et responderunt se nescire unde esset.
Nova Vulgata20,8Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio ”.
Nova Vulgata 20,9Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “ Homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus.
Nova VulgataEt in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; cultores autem caesum dimiserunt eum inanem.
10qui caesum dimiserunt
Nova Vulgata20,11Et addidit alterum servum mittere; illi autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem.
Nova Vulgata20,12Et addidit tertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt.
Nova VulgataDixit autem dominus vineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”.
13forsitan cum hunc viderint verebuntur
Nova Vulgata20,14Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: “Hic est heres. Occidamus illum, ut nostra fiat hereditas”.
Nova Vulgata20,15Et eiectum illum extra vineam occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae?
Nova VulgataVeniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis ”. Quo audito, dixerunt: “ Absit! ”.
16dixerunt illi
Nova Vulgata20,17Ille autem aspiciens eos ait: “ Quid est ergo hoc, quod scriptum est: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli”?
Nova Vulgata 20,18Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; supra quem autem ceciderit, comminuet illum ”.
Nova VulgataEt quaerebant scribae et principes sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam.
19quaerebant principes sacerdotum et scribae | illa hora
Nova Vulgata Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis.
20et traderent illum
Nova Vulgata20,21Et interrogaverunt illum dicentes: “ Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces.
Nova Vulgata20,22Licet nobis dare tributum Caesari an non? ”.
Nova VulgataConsiderans autem dolum illorum dixit ad eos:
23dixit ad eos: Quid me temptatis
Nova Vulgata20,24“ Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem? ”.
Nova VulgataAt illi dixerunt: “ Caesaris ”. Et ait illis: “ Reddite ergo, quae Caesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo ”.
25Respondentes dixerunt
Nova Vulgata20,26Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.
Nova Vulgata 20,27Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum
Nova Vulgata20,28dicentes: “ Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo.
Nova Vulgata20,29Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis;
Nova Vulgataet sequens
30et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
Nova Vulgataet tertius accepit illam, similiter autem et septem non reliquerunt filios et mortui sunt.
31similiter et omnes septem et non reliquerunt semen
Nova VulgataNovissima mortua est et mulier.
32Novissima omnium
Nova VulgataMulier ergo in resurrectione cuius eorum erit uxor? Siquidem septem habuerunt eam uxorem ”.
33In resurrectione ergo cuius eorum
Nova Vulgata20,34Et ait illis Iesus: “ Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias;
Nova Vulgata20,35illi autem, qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores.
Nova VulgataNeque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
36mori poterunt
Nova Vulgata20,37Quia vero resurgant mortui et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”.
Nova Vulgata20,38Deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivunt ei ”.
Nova Vulgata20,39Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: “ Magister, bene dixisti ”.
Nova Vulgata20,40Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
Nova Vulgata 20,41Dixit autem ad illos: “ Quomodo dicunt Christum filium David esse?
Nova VulgataIpse enim David dicit in libro Psalmorum: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
42Et ipse David
Nova Vulgata 20,43donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”.
Nova Vulgata 20,44David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est? ”.
Nova Vulgata 20,45Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:
Nova Vulgata20,46Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis,
Nova Vulgataqui devorant domos viduarum et simulant longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem ”.