Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 6

Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 6 6,1Adiuvantes autem et exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
Nova Vulgata — ait enim:
Tempore accepto exaudivi te
et in die salutis adiuvi te
”;
ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis —
2 adiuvavi te
Nova Vulgata 6,3nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium,
Nova Vulgata sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
4 exhibeamus nosmet ipsos
Nova Vulgata 6,5in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis,
Nova Vulgata 6,6in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
Nova Vulgata 6,7in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris,
Nova Vulgata 6,8per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et veraces,
Nova Vulgata 6,9sicut qui ignoti et cogniti, quasi morientes, et ecce vivimus, ut castigati et non mortificati,
Nova Vulgata 6,10quasi tristes, semper autem gaudentes, sicut egentes, multos autem locupletantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes.
Nova Vulgata
6,11Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est.
Nova Vulgata Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus vestris;
12 angustiamini autem in visceribus vestris
Nova Vulgata 6,13eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
Nova Vulgata
6,14Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?
Nova Vulgata Quae autem conventio Christi cum Beliar, aut quae pars fideli cum infideli?
15 Christi ad Belial | cum infidele
Nova Vulgata Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus:
Inhabitabo in illis et inambulabo
et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
16 quoniam inhabitabo
Nova Vulgata
6,17Propter quod exite de medio eorum
et separamini, dicit Dominus,
et immundum ne tetigeritis;
et ego recipiam vos
Nova Vulgata
6,18et ero vobis in Patrem,
et vos eritis mihi in filios et filias,
dicit Dominus omnipotens
”.