Nova Vulgata66,1Adiuvantes autem et exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
Nova Vulgata— ait enim: “ Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te ”; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis —
2adiuvavi te
Nova Vulgata6,3nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium,
Nova Vulgatased in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
4exhibeamus nosmet ipsos
Nova Vulgata6,5in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis,
Nova Vulgata6,6in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
Nova Vulgata6,7in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris,
Nova Vulgata6,8per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et veraces,
Nova Vulgata6,9sicut qui ignoti et cogniti, quasi morientes, et ecce vivimus, ut castigati et non mortificati,
Nova Vulgata6,10quasi tristes, semper autem gaudentes, sicut egentes, multos autem locupletantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes.
Nova Vulgata 6,11Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est.
Nova VulgataNon angustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus vestris;
12angustiamini autem in visceribus vestris
Nova Vulgata6,13eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
Nova Vulgata 6,14Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?
Nova VulgataQuae autem conventio Christi cum Beliar, aut quae pars fideli cum infideli?
15Christi ad Belial | cum infidele
Nova VulgataQui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “ Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
16quoniam inhabitabo
Nova Vulgata 6,17Propterquod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos
Nova Vulgata 6,18et ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios etfilias, dicit Dominus omnipotens ”.