Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 11

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 11 11,1Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
Nova Vulgata
Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis.
2 Laudo autem vos, fratres | vobis praecepta mea tenetis
Nova Vulgata 11,3Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus.
Nova Vulgata 11,4Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum;
Nova Vulgata 11,5omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum: unum est enim atque si decalvetur.
Nova Vulgata Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, veletur.
6 aut decalvari, velet caput suum
Nova Vulgata
11,7Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est.
Nova Vulgata 11,8Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro;
Nova Vulgata 11,9etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
Nova Vulgata 11,10Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
Nova Vulgata Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino;
11 Verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino
Nova Vulgata 11,12nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo.
Nova Vulgata In vobis ipsi iudicate: Decet mulierem non velatam orare Deum?
13 Vos ipsi iudicate
Nova Vulgata 11,14Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi,
Nova Vulgata mulier vero, si comam nutriat, gloria est illi? Quoniam coma pro velamine ei data est.
15 Quoniam capilli pro velamine ei dati sunt
Nova Vulgata 11,16Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei.
Nova Vulgata
11,17Hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis.
Nova Vulgata Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo.
18 audio scissuras esse
Nova Vulgata Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
19 et haereses esse
Nova Vulgata Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare;
20 in unum, iam non est
Nova Vulgata unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
21 praesumit ad manducandum
Nova Vulgata Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo!
22 Laudo vos?
Nova Vulgata
11,23Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem
Nova Vulgata et gratias agens fregit et dixit: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem ”;
24 Hoc est corpus meum pro vobis
Nova Vulgata similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ”.
25 postquam cenavit dicens
Nova Vulgata 11,26Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.
Nova Vulgata 11,27Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
Nova Vulgata 11,28Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat;
Nova Vulgata qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus.
29 manducat et bibit indigne
Nova Vulgata Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi.
30 infirmes et inbecilles
Nova Vulgata 11,31Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur;
Nova Vulgata 11,32dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
Nova Vulgata
11,33Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
Nova Vulgata 11,34Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.