Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 6

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 6 6,1Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos?
Nova Vulgata An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis?
2 indigni estis qui de minimis iudicetis
Nova Vulgata 6,3Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia?
Nova Vulgata
6,4Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum?
Nova Vulgata 6,5Ad verecundiam vestram dico! Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum?
Nova Vulgata 6,6Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles?
Nova Vulgata Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini?
7 dedictum est in vobis | inter vos
Nova Vulgata 6,8Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus!
Nova Vulgata 6,9An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores
Nova Vulgata neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.
10 neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces
Nova Vulgata
Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!
11 Domini nostri Iesu Christi
Nova Vulgata
6,12“ Omnia mihi licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia mihi licent! ”. Sed ego sub nullius redigar potestate.
Nova Vulgata “ Esca ventri et venter escis! ”. Deus autem et hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori;
13 et hunc et haec destruet
Nova Vulgata 6,14Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam.
Nova Vulgata
6,15Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit!
Nova Vulgata An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? “ Erunt enim, inquit, duo in carne una ”.
16 unum corpus efficitur
Nova Vulgata 6,17Qui autem adhaeret Domino, unus Spiritus est.
Nova Vulgata 6,18Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
Nova Vulgata An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
19 quoniam membra vestra templum est
Nova Vulgata Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.
20 pretio magno | glorificate et portate Deum