Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 1

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 1 1,1Paulus servus Christi Iesu, vocatus apostolus, segregatus in evangelium Dei,
Nova Vulgata 1,2quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
Nova Vulgata 1,3de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem,
Nova Vulgata qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro,
4 qui praedestinatus est | Iesu Christi Domini nostri
Nova Vulgata per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboeditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine eius,
5 ad oboediendum fidei
Nova Vulgata 1,6in quibus estis et vos vocati Iesu Christi,
Nova Vulgata 1,7omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Nova Vulgata
1,8Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo;
Nova Vulgata testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam
9 quod sine intermissione | facio
Nova Vulgata 1,10semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
Nova Vulgata 1,11Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos,
Nova Vulgata id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam.
12 id est simul consolari in vobis
Nova Vulgata 1,13Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
Nova Vulgata 1,14Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum.
Nova Vulgata Itaque, quod in me est, promptus sum et vobis, qui Romae estis, evangelizare.
15 Ita quod in me promptum est
Nova Vulgata
1,16Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco.
Nova Vulgata Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “ Iustus autem ex fide vivet ”.
17 ex fide vivit
Nova Vulgata
Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent,
18 hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent
Nova Vulgata quia, quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit.
19 quia quod notum est Dei
Nova Vulgata Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles;
20 sempiterna quoque eius
Nova Vulgata 1,21quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum.
Nova Vulgata Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt,
22 Dicentes enim se esse
Nova Vulgata 1,23et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium.
Nova Vulgata
Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentiis cordis eorum in immunditiam, ut ignominia afficiant corpora sua in semetipsis,
24 in desideria | ut contumeliis adficiant
Nova Vulgata 1,25qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen.
Nova Vulgata
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam;
26 nam feminae eorum | in eum usum qui
Nova Vulgata similiter et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
27 similiter autem et masculi
Nova Vulgata 1,28Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt,
Nova Vulgata repletos omni iniquitate, malitia, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones,
29 malitia, fornicatione, avaritia
Nova Vulgata 1,30detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non oboedientes,
Nova Vulgata insipientes, incompositos, sine affectione, sine misericordia.
31 sine affectione absque foedere sine misericordia
Nova Vulgata Qui cum iudicium Dei cognovissent, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum ea faciunt, sed et consentiunt facientibus.
32 qui cum iustitiam Dei | non intellexerunt quoniam qui