Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 26

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 26 Mulieris bonae beatus vir:
numerus enim dierum illius duplex.
La: 24. 28a
Nova Vulgata
26,2Mulier fortis oblectat virum suum
et annos vitae illius in pace implebit.
Nova Vulgata
26,3Pars bona mulier bona;
in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis.
Nova Vulgata
26,4Divitis autem vel pauperis cor bonum;
in omni tempore vultus illorum hilaris.
Nova Vulgata
26,5A tribus timuit cor meum,
et de quarto facies mea metuit:
Nova Vulgata
26,6delaturam civitatis et collectionem populi,
Nova Vulgata
26,7calumniam mendacem, super mortem omnia gravia;
Nova Vulgata
26,8dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem;
Nova Vulgata
26,9et flagellum linguae omnibus communicans.
Nova Vulgata
26,10Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam;
qui tenet illam, quasi qui apprehendat scorpionem.
Nova Vulgata
26,11Mulier ebriosa ira magna et contumelia,
et turpitudo illius non tegetur.
Nova Vulgata
26,12Fornicatio mulieris in extollentia oculorum
et in palpebris illius agnoscetur.
Nova Vulgata
26,13In filia pervicaci firma custodiam,
ne, inventa occasione, utatur sibi.
Nova Vulgata
26,14Ab omni irreverentia oculorum eius cave
et ne mireris, si te neglexerit.
Nova Vulgata
26,15Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet
et ab omni aqua proxima bibet
et contra omnem palum sedebit
et contra omnem sagittam aperiet pharetram, donec deficiat.
Nova Vulgata
26,16Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum,
et ossa illius impinguabit
Nova Vulgata 26,17disciplina illius.
Datum Dei est
Nova Vulgata 26,18mulier sensata et tacita;
non est commutatio eruditae animae.
Nova Vulgata
26,19Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata;
Nova Vulgata
26,20omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.
Nova Vulgata
26,21Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei,
sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius.
Nova Vulgata
26,22Lucerna splendens super candelabrum sanctum,
et species faciei super staturam stabilem;
Nova Vulgata
26,23columnae aureae super bases argenteas,
et pedes speciosi super plantas stabiles mulieris.
Nova Vulgata
26,24Fundamenta aeterna supra petram solidam,
et mandata Dei in corde mulieris sanctae.
Nova Vulgata
26,25In duobus contristatum est cor meum,
et in tertio iracundia mihi advenit:
Nova Vulgata
26,26vir bellator deficiens per inopiam
et vir sensatus contemptus
Nova Vulgata
26,27et qui transgreditur a iustitia ad peccatum;
Deus parabit eum ad romphaeam.
Nova Vulgata
26,28Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt:
difficile eruitur negotians a neglegentia,
et non iustificabitur caupo a peccatis.