Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 6

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 6 In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidiano viduae eorum.
1 eo quod dispicerentur
Nova Vulgata Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: “ Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis;
2 nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis
Nova Vulgata considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus;
3 considerate ergo fratres | quos constituamus
Nova Vulgata 6,4nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus ”.
Nova Vulgata Et placuit sermo coram omni multitudine, et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum,
5 et Nicolaum advenam Antiochenum
Nova Vulgata quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.
6 hos statuerunt
Nova Vulgata
6,7Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei.
Nova Vulgata
Stephanus autem plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna in populo.
8 fratia et fortitudine
Nova Vulgata 6,9Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano,
Nova Vulgata 6,10et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, quo loquebatur.
Nova Vulgata Tunc submiserunt viros, qui dicerent: “ Audivimus eum dicentem verba blasphema in Moysen et Deum ”;
11 qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae
Nova Vulgata et commoverunt plebem et seniores et scribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
12 commoverunt itaque plebem
Nova Vulgata 6,13et statuerunt testes falsos dicentes: “ Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem;
Nova Vulgata audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses ”.
14 et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses
Nova Vulgata
6,15Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem angeli.