Exodus
Nova Vulgata Torna al libro
AT ebraico
Nova Vulgata
15
15,1Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt:
«Cantemus Domino,
gloriose enim magnificatus est:
equum et ascensorem eius
deiecit in mare!
«Cantemus Domino,
gloriose enim magnificatus est:
equum et ascensorem eius
deiecit in mare!
AT ebraico
Es15,1 אָ֣ז יָשִֽׁיר־מֹשֶׁה֩ וּבְנֵ֨י יִשְׂרָאֵ֜ל אֶת־הַשִּׁירָ֤ה הַזֹּאת֙ לַֽיהוָ֔ה וַיֹּאמְר֖וּ לֵאמֹ֑ר אָשִׁ֤ירָה לַֽיהוָה֙ כִּֽי־גָאֹ֣ה גָּאָ֔ה ס֥וּס וְרֹכְב֖וֹ רָמָ֥ה בַיָּֽם׃
Nova Vulgata
Fortitudo mea et robur meum Dominus,
et factus est mihi in salutem.
Iste Deus meus,
et glorificabo eum;
Deus patris mei,
et exaltabo eum!
Fortitudo mea et robur meum Dominus,
et factus est mihi in salutem.
Iste Deus meus,
et glorificabo eum;
Deus patris mei,
et exaltabo eum!
AT ebraico
Es15,2 עָזִּ֤י וְזִמְרָת֙ יָ֔הּ וַֽיְהִי־לִ֖י לִֽישׁוּעָ֑ה זֶ֤ה אֵלִי֙ וְאַנְוֵ֔הוּ אֱלֹהֵ֥י אָבִ֖י וַאֲרֹמְמֶֽנְהוּ׃
Nova Vulgata
15,4Currus pharaonis et exercitum eius
proiecit in mare;
electi bellatores eius
submersi sunt in mari Rubro.
15,4Currus pharaonis et exercitum eius
proiecit in mare;
electi bellatores eius
submersi sunt in mari Rubro.
AT ebraico
Es15,4 מַרְכְּבֹ֥ת פַּרְעֹ֛ה וְחֵיל֖וֹ יָרָ֣ה בַיָּ֑ם וּמִבְחַ֥ר שָֽׁלִשָׁ֖יו טֻבְּע֥וּ בְיַם־סֽוּף׃
Nova Vulgata
15,6Dextera tua, Domine,
magnifice in fortitudine,
dextera tua, Domine,
percussit inimicum.
15,6Dextera tua, Domine,
magnifice in fortitudine,
dextera tua, Domine,
percussit inimicum.
Nova Vulgata
15,7Et in multitudine gloriae tuae
deposuisti adversarios tuos;
misisti iram tuam,
quae devoravit eos sicut stipulam.
15,7Et in multitudine gloriae tuae
deposuisti adversarios tuos;
misisti iram tuam,
quae devoravit eos sicut stipulam.
AT ebraico
Es15,7 וּבְרֹ֥ב גְּאוֹנְךָ֖ תַּהֲרֹ֣ס קָמֶ֑יךָ תְּשַׁלַּח֙ חֲרֹ֣נְךָ֔ יֹאכְלֵ֖מוֹ כַּקַּֽשׁ׃
Nova Vulgata
15,8Et in spiritu furoris tui
congregatae sunt aquae;
stetit ut agger
unda fluens,
coagulatae sunt abyssi
in medio mari.
15,8Et in spiritu furoris tui
congregatae sunt aquae;
stetit ut agger
unda fluens,
coagulatae sunt abyssi
in medio mari.
AT ebraico
Es15,8 וּבְר֤וּחַ אַפֶּ֙יךָ֙ נֶ֣עֶרְמוּ מַ֔יִם נִצְּב֥וּ כְמוֹ־נֵ֖ד נֹזְלִ֑ים קָֽפְא֥וּ תְהֹמֹ֖ת בְּלֶב־יָֽם׃
Nova Vulgata
15,9Dixit inimicus:
“Persequar, comprehendam,
dividam spolia,
implebitur anima mea;
evaginabo gladium meum,
interficiet eos manus mea!”.
15,9Dixit inimicus:
“Persequar, comprehendam,
dividam spolia,
implebitur anima mea;
evaginabo gladium meum,
interficiet eos manus mea!”.
AT ebraico
Es15,9 אָמַ֥ר אוֹיֵ֛ב אֶרְדֹּ֥ף אַשִּׂ֖יג אֲחַלֵּ֣ק שָׁלָ֑ל תִּמְלָאֵ֣מוֹ נַפְשִׁ֔י אָרִ֣יק חַרְבִּ֔י תּוֹרִישֵׁ֖מוֹ יָדִֽי׃
Nova Vulgata
15,10Flavit spiritus tuus,
et operuit eos mare;
submersi sunt quasi plumbum
in aquis vehementibus.
15,10Flavit spiritus tuus,
et operuit eos mare;
submersi sunt quasi plumbum
in aquis vehementibus.
AT ebraico
Es15,10 נָשַׁ֥פְתָּ בְרוּחֲךָ֖ כִּסָּ֣מוֹ יָ֑ם צָֽלֲלוּ֙ כַּֽעוֹפֶ֔רֶת בְּמַ֖יִם אַדִּירִֽים׃
Nova Vulgata
15,11Quis similis tui
in diis, Domine?
Quis similis tui,
magnificus in sanctitate,
terribilis atque laudabilis,
faciens mirabilia?
15,11Quis similis tui
in diis, Domine?
Quis similis tui,
magnificus in sanctitate,
terribilis atque laudabilis,
faciens mirabilia?
AT ebraico
Es15,11 מִֽי־כָמֹ֤כָה בָּֽאֵלִם֙ יְהוָ֔ה מִ֥י כָּמֹ֖כָה נֶאְדָּ֣ר בַּקֹּ֑דֶשׁ נוֹרָ֥א תְהִלֹּ֖ת עֹ֥שֵׂה פֶֽלֶא׃
Nova Vulgata
15,13Dux fuisti in misericordia tua
populo, quem redemisti,
et portasti eum in fortitudine tua
ad habitaculum sanctum tuum.
15,13Dux fuisti in misericordia tua
populo, quem redemisti,
et portasti eum in fortitudine tua
ad habitaculum sanctum tuum.
AT ebraico
Es15,13 נָחִ֥יתָ בְחַסְדְּךָ֖ עַם־ז֣וּ גָּאָ֑לְתָּ נֵהַ֥לְתָּ בְעָזְּךָ֖ אֶל־נְוֵ֥ה קָדְשֶֽׁךָ׃
Nova Vulgata
15,15Tunc conturbati sunt principes Edom,
potentes Moab obtinuit tremor,
obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
15,15Tunc conturbati sunt principes Edom,
potentes Moab obtinuit tremor,
obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
AT ebraico
Es15,15 אָ֤ז נִבְהֲלוּ֙ אַלּוּפֵ֣י אֱד֔וֹם אֵילֵ֣י מוֹאָ֔ב יֹֽאחֲזֵ֖מוֹ רָ֑עַד נָמֹ֕גוּ כֹּ֖ל יֹשְׁבֵ֥י כְנָֽעַן׃
Nova Vulgata
15,16Irruit super eos
formido et pavor;
in magnitudine brachii tui
fiunt immobiles quasi lapis,
donec pertranseat populus tuus, Domine,
donec pertranseat populus tuus iste,
quem possedisti.
15,16Irruit super eos
formido et pavor;
in magnitudine brachii tui
fiunt immobiles quasi lapis,
donec pertranseat populus tuus, Domine,
donec pertranseat populus tuus iste,
quem possedisti.
AT ebraico
Es15,16 תִּפֹּ֨ל עֲלֵיהֶ֤ם אֵימָ֙תָה֙ וָפַ֔חַד בִּגְדֹ֥ל זְרוֹעֲךָ֖ יִדְּמ֣וּ כָּאָ֑בֶן עַד־יַעֲבֹ֤ר עַמְּךָ֙ יְהוָ֔ה עַֽד־יַעֲבֹ֖ר עַם־ז֥וּ קָנִֽיתָ׃
Nova Vulgata
15,17Introduces eos et plantabis
in monte hereditatis tuae,
firmissimo habitaculo tuo,
quod operatus es, Domine,
sanctuario, Domine,
quod firmaverunt manus tuae.
15,17Introduces eos et plantabis
in monte hereditatis tuae,
firmissimo habitaculo tuo,
quod operatus es, Domine,
sanctuario, Domine,
quod firmaverunt manus tuae.
AT ebraico
Es15,17 תְּבִאֵ֗מוֹ וְתִטָּעֵ֙מוֹ֙ בְּהַ֣ר נַחֲלָֽתְךָ֔ מָכ֧וֹן לְשִׁבְתְּךָ֛ פָּעַ֖לְתָּ יְהוָ֑ה מִקְּדָ֕שׁ אֲדֹנָ֖י כּוֹנְנ֥וּ יָדֶֽיךָ׃
Nova Vulgata
15,19Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius.
15,19Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius.
AT ebraico
Es15,19 כִּ֣י בָא֩ ס֨וּס פַּרְעֹ֜ה בְּרִכְבּ֤וֹ וּבְפָרָשָׁיו֙ בַּיָּ֔ם וַיָּ֧שֶׁב יְהוָ֛ה עֲלֵהֶ֖ם אֶת־מֵ֣י הַיָּ֑ם וּבְנֵ֧י יִשְׂרָאֵ֛ל הָלְכ֥וּ בַיַּבָּשָׁ֖ה בְּת֥וֹךְ הַיָּֽם׃ פ
Nova Vulgata
15,20Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
15,20Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
AT ebraico
Es15,20 וַתִּקַּח֩ מִרְיָ֨ם הַנְּבִיאָ֜ה אֲח֧וֹת אַהֲרֹ֛ן אֶת־הַתֹּ֖ף בְּיָדָ֑הּ וַתֵּצֶ֤אןָ כָֽל־הַנָּשִׁים֙ אַחֲרֶ֔יהָ בְּתֻפִּ֖ים וּבִמְחֹלֹֽת׃
Nova Vulgata
15,21quibus praecinebat dicens:
«Cantemus Domino,
gloriose enim magnificatus est:
equum et ascensorem eius
deiecit in mare!».
«Cantemus Domino,
gloriose enim magnificatus est:
equum et ascensorem eius
deiecit in mare!».
AT ebraico
Es15,21 וַתַּ֥עַן לָהֶ֖ם מִרְיָ֑ם שִׁ֤ירוּ לַֽיהוָה֙ כִּֽי־גָאֹ֣ה גָּאָ֔ה ס֥וּס וְרֹכְב֖וֹ רָמָ֥ה בַיָּֽם׃ ס
Nova Vulgata
15,22Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam.
15,22Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam.
AT ebraico
Es15,22 וַיַּסַּ֨ע מֹשֶׁ֤ה אֶת־יִשְׂרָאֵל֙ מִיַּם־ס֔וּף וַיֵּצְא֖וּ אֶל־מִדְבַּר־שׁ֑וּר וַיֵּלְכ֧וּ שְׁלֹֽשֶׁת־יָמִ֛ים בַּמִּדְבָּ֖ר וְלֹא־מָ֥צְאוּ מָֽיִם׃
Nova Vulgata
15,23Et venerunt in Mara nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae; unde vocatum est nomen eius Mara (id est Amaritudo).
AT ebraico
Es15,23 וַיָּבֹ֣אוּ מָרָ֔תָה וְלֹ֣א יָֽכְל֗וּ לִשְׁתֹּ֥ת מַ֙יִם֙ מִמָּרָ֔ה כִּ֥י מָרִ֖ים הֵ֑ם עַל־כֵּ֥ן קָרָֽא־שְׁמָ֖הּ מָרָֽה׃
Nova Vulgata
15,25At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum
AT ebraico
Es15,25 וַיִּצְעַ֣ק אֶל־יְהוָ֗ה וַיּוֹרֵ֤הוּ יְהוָה֙ עֵ֔ץ וַיַּשְׁלֵךְ֙ אֶל־הַמַּ֔יִם וַֽיִּמְתְּק֖וּ הַמָּ֑יִם שָׁ֣ם שָׂ֥ם ל֛וֹ חֹ֥ק וּמִשְׁפָּ֖ט וְשָׁ֥ם נִסָּֽהוּ׃
Nova Vulgata
15,26dicens: «Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: Ego enim Dominus sanator tuus».
AT ebraico
Es15,26 וַיֹּאמֶר֩ אִם־שָׁמ֨וֹעַ תִּשְׁמַ֜ע לְק֣וֹל ׀ יְהוָ֣ה אֱלֹהֶ֗יךָ וְהַיָּשָׁ֤ר בְּעֵינָיו֙ תַּעֲשֶׂ֔ה וְהַֽאֲזַנְתָּ֙ לְמִצְוֺתָ֔יו וְשָׁמַרְתָּ֖ כָּל־חֻקָּ֑יו כָּֽל־הַמַּֽחֲלָ֞ה אֲשֶׁר־שַׂ֤מְתִּי בְמִצְרַ֙יִם֙ לֹא־אָשִׂ֣ים עָלֶ֔יךָ כִּ֛י אֲנִ֥י יְהוָ֖ה רֹפְאֶֽךָ׃ ס
Nova Vulgata
15,27Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas.
15,27Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas.
AT ebraico
Es15,27 וַיָּבֹ֣אוּ אֵילִ֔מָה וְשָׁ֗ם שְׁתֵּ֥ים עֶשְׂרֵ֛ה עֵינֹ֥ת מַ֖יִם וְשִׁבְעִ֣ים תְּמָרִ֑ים וַיַּחֲנוּ־שָׁ֖ם עַל־הַמָּֽיִם׃