Nova Vulgata1818,1Sanctis autem tuis maxima erat lux; et horum quidem vocem illi audiebant, sed figuram non videbant et, quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant;
Nova Vulgata 18,2quoniam autem, qui ante laesi erant, non laedebant, gratias agebant et, quod eos ante distulissent, donum petebant.
Nova Vulgata 18,3Propter quod ignis ardentem columnam, ducem ignotae viae, et solem sine laesura gloriosae peregrinationis praestitisti.
Nova Vulgata 18,4Digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodierant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari.
Nova Vulgata 18,5Cum cogitarent iustorum occidere infantes — et uno exposito filio et liberato — in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aqua valida.
Nova Vulgata 18,6Illa nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes, quibus iuramentis crediderunt, animaequiores essent.
Nova Vulgata 18,7Suscepta est a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio;
Nova Vulgata 18,8sicut enim punivisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti.
Nova Vulgata 18,9Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et divinitatis legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et pericula recepturos sanctos patrum iam ante decantantes laudes.
Nova Vulgata 18,10Resonabat autem inconveniens inimicorum clamor, et flebilis perferebatur vox ploratorum infantium.
Nova Vulgata 18,11Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus;
Nova Vulgata 18,12similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento, quae erat praeclarior generatio illorum, exterminata erat.
Nova Vulgata 18,13De omnibus enim non credentes propter veneficia, in exterminio primogenitorum confessi sunt populum filium Dei esse.
Nova Vulgata 18,14Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
Nova Vulgata 18,15omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus bellator in mediam exterminii terram prosilivit, gladium acutum insimulatum imperium tuum portans;
Nova Vulgata 18,16et stans replevit omnia morte et usque ad caelum attingebat stans in terra.
Nova Vulgata 18,17Tunc continuo visus somniorum terribilium turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati,
Nova Vulgata 18,18et alius alibi proiectus semivivus, propter quam moriebatur causam, demonstrabat.
Nova Vulgata 18,19Visiones enim, quae illos turbaverunt, haec praemonebant, ne inscii quare mala patiebantur, perirent.
Nova Vulgata 18,20Tetigit autem et iustos tentatio mortis, et interitus in eremo factus est multitudinis, sed non diu permansit ira tua.
Nova Vulgata 18,21Properans enim homo sine querela propugnavit, proferens servitutis suae scutum: orationem et per incensum deprecationem; restitit irae et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.
Nova Vulgata 18,22Vicit autem iram non in virtute corporis, nec armaturae potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum et testamentum commemorans.
Nova Vulgata 18,23Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit et amputavit impetum et divisit illam, quae ad vivos ducebat, viam.
Nova Vulgata 18,24In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, et parentum magnalia in quattuor ordinum lapidum sculptura, et magnificentia tua in diademate capitis illius.
Nova Vulgata 18,25His cessit, qui exterminabat, et haec extimuit; erat enim sola tentatio irae sufficiens.