Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 13

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 13 13,1Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Nova Vulgata 13,2Et respondens dixit illis: “ Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt?
Nova Vulgata Non, dico vobis, sed nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.
3 nisi paenitentiam habueritis
Nova Vulgata Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem?
4 Sicut illi decem et octo
Nova Vulgata 13,5Non, dico vobis, sed si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis ”.
Nova Vulgata
13,6Dicebat autem hanc similitudinem: “ Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit.
Nova Vulgata Dixit autem ad cultorem vineae: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?”.
7 terram occupat
Nova Vulgata At ille respondens dicit illi: “Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora,
8 dixit illi
Nova Vulgata et siquidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam” ”.
9 fecerit fructum sin autem in futurum
Nova Vulgata
Erat autem docens in una synagogarum sabbatis.
10 in synagoga eorum sabbatis
Nova Vulgata 13,11Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere.
Nova Vulgata Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: “ Mulier, dimissa es ab infirmitate tua ”,
12 cum videret Iesus, vocavit ad se et ait
Nova Vulgata 13,13et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum.
Nova Vulgata
13,14Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: “ Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ”.
Nova Vulgata 13,15Respondit autem ad illum Dominus et dixit: “ Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare?
Nova Vulgata 13,16Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? ”.
Nova Vulgata 13,17Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.
Nova Vulgata
Dicebat ergo: “ Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud?
18 et cui simile esse existimabo illud
Nova Vulgata Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt in ramis eius”.
19 in arborem magnam
Nova Vulgata
13,20Et iterum dixit: “ Cui simile aestimabo regnum Dei?
Nova Vulgata 13,21Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum ”.
Nova Vulgata
Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam.
22 in Ierusalem
Nova Vulgata Ait autem illi quidam: “ Domine, pauci sunt, qui salvantur? ”. Ipse autem dixit ad illos:
23 Domine, si pauci sunt
Nova Vulgata Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt.
24 quaerunt intrare
Nova Vulgata Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”.
25 Cum autem intraverit
Nova Vulgata 13,26Tunc incipietis dicere: “Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti”;
Nova Vulgata et dicet loquens vobis: “Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis”.
27 et dicet vobis
Nova Vulgata 13,28Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
Nova Vulgata 13,29Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
Nova Vulgata 13,30Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ”.
Nova Vulgata
In ipsa hora accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: “ Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere ”.
31 In ipsa die
Nova Vulgata 13,32Et ait illis: “ Ite, dicite vulpi illi: “Ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor.
Nova Vulgata 13,33Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem”.
Nova Vulgata
Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluistis.
34 qui mittuntur | et noluisti
Nova Vulgata Ecce relinquitur vobis domus vestra. Dico autem vobis: Non videbitis me, donec veniat cum dicetis: “Benedictus, qui venit in nomine Domini” ”.
35 dico autem vobis quia