Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula Iudae - 1

Epistula Iudae

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 1 Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacobi, his qui sunt vocati, in Deo Patre dilecti et Christo Iesu conservati:
1 his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis
Nova Vulgata 1,2misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur.
Nova Vulgata
Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra salute necesse habui scribere vobis, deprecans certare pro semel tradita sanctis fide.
3 de communi vestra salute | deprecans supercertari semel traditae Sanctis fidei
Nova Vulgata 1,4Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc iudicium, impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes.
Nova Vulgata
Commonere autem vos volo, scientes vos omnia, quoniam Dominus semel populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit; 
5 scientes semel omnia quoniam Iesus populum
Nova Vulgata 1,6angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit.
Nova Vulgata 1,7Sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates, simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.
Nova Vulgata
Similiter vero et hi somniantes carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, glorias autem blasphemant.
8 Similiter et hii carnem quidem maculant maiestates autem blasphemant
Nova Vulgata Cum Michael archangelus cum Diabolo disputans altercaretur de Moysis corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit: “ Increpet te Dominus! ”.
9 sed dixit: Imperet tibi Dominus
Nova Vulgata 1,10Hi autem, quaecumque quidem ignorant, blasphemant, quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur.
Nova Vulgata 1,11Vae illis, quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt!
Nova Vulgata Hi sunt in agapis vestris maculae convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur, arbores autumnales infructuosae bis mortuae, eradicatae,
12 in epulis suis maculae
Nova Vulgata 1,13fluctus feri maris despumantes suas confusiones, sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est.
Nova Vulgata
1,14Prophetavit autem et his septimus ab Adam Henoch dicens: “ Ecce venit Dominus in sanctis milibus suis
Nova Vulgata facere iudicium contra omnes et arguere omnem animam de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra eum peccatores impii ”.
15 et arguere omnes impios
Nova Vulgata Hi sunt murmuratores, querelosi, secundum concupiscentias suas ambulantes, et os illorum loquitur superba, mirantes personas quaestus causa.
16 secundum desideria sua ambulantes
Nova Vulgata
1,17Vos autem, carissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi,
Nova Vulgata quoniam dicebant vobis: “ In novissimo tempore venient illusores, secundum suas concupiscentias ambulantes impietatum”.
18 quia dicebant vobis quoniam | secundum sua desideria
Nova Vulgata 1,19Hi sunt qui segregant, animales, Spiritum non habentes.
Nova Vulgata
1,20Vos autem, carissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu Sancto orantes,
Nova Vulgata 1,21ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam aeternam.
Nova Vulgata Et his quidem miseremini disputantibus,
22 Et hos quidem arguite iudicatos
Nova Vulgata 1,23illos vero salvate de igne, rapientes, aliis autem miseremini in timore, odientes et eam, quae carnalis est, maculatam tunicam.
Nova Vulgata
1,24Ei autem, qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione,
Nova Vulgata 1,25soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria, magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula. Amen.