Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula I Ioannis - 1

Epistula I Ioannis

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae
1 et manus nostrae temptaverunt
Nova Vulgata — et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis —
2 et vita manifestata est | apud Patrem
Nova Vulgata quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo.
3 ut et vos societatem habeatis nobiscum | et societas nostra sit
Nova Vulgata Et haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum.
4 Et haec scribimus vobis ut
Nova Vulgata 1,5Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
Nova Vulgata
Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem;
6 quoniam societatem
Nova Vulgata si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.
7 sicut et ipse | societatem habemus
Nova Vulgata
Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
8 ipsi nos seducimus
Nova Vulgata Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.
9 ab omni iniquitate
Nova Vulgata 1,10Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.