Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 15

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 15 Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: “ Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri ”.
1 docebant fratres quia nisi
Nova Vulgata
Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversum illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione.
2 Facta ergo seditione non minima
Nova Vulgata 15,3Illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Phoenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
Nova Vulgata Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris et annuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis.
4 ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus
Nova Vulgata Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderant, dicentes: “ Oportet circumcidere eos, praecipere quoque servare legem Moysis! ”.
5 dicentes quia oportet circumcidi eos
Nova Vulgata
Conveneruntque apostoli et presbyteri videre de verbo hoc.
6 Convenerunt apostoli et seniores videre
Nova Vulgata Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “ Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere;
7 ab antiquis diebus in nobis elegit Deus
Nova Vulgata et qui novit corda, Deus testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis
8 perhibuit dans illis Spiritum Sanctum
Nova Vulgata 15,9et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum.
Nova Vulgata 15,10Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus?
Nova Vulgata 15,11Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi ”.
Nova Vulgata
15,12Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos.
Nova Vulgata 15,13Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus dicens: “ Viri fratres, audite me.
Nova Vulgata 15,14Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo,
Nova Vulgata 15,15et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est:
Nova Vulgata
Post haec revertar
et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit,
et diruta eius reaedificabo et erigam illud.
16 et aedificabo tabernaculum David
Nova Vulgata
ut requirant reliqui hominum Dominum
et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum,
dicit Dominus faciens haec
 
17 ut requirant ceteri hominum Dominum
Nova Vulgata nota a saeculo”.
18 notum a saeculo est Domino opus suum
Nova Vulgata
15,19Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
Nova Vulgata sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et sanguine.
20 et suffocatis et sanguine
Nova Vulgata Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur ”.
21 Moses enim a temporibus antiquis
Nova Vulgata
Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus,
22 Tunc placuit apostolis et senioribus | eligere viros ex eis et mittere Antio­chiam | Barsabban
Nova Vulgata scribentes per manum eorum: “ Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus, salutem!
23 per manus eorum apostoli et seniores fratres
Nova Vulgata 15,24Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras,
Nova Vulgata placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nobis Barnaba et Paulo,
25 cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
Nova Vulgata 15,26hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi.
Nova Vulgata Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis referent eadem.
27 qui et ipsi vobis verbis
Nova Vulgata 15,28Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessario:
Nova Vulgata abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete ”.
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione
Nova Vulgata
15,30Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine, tradiderunt epistulam;
Nova Vulgata 15,31quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
Nova Vulgata Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt.
32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae
Nova Vulgata Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
33 facto autem ibi tempore
Nova Vulgata  
34 Clem.: Visum est autem Silae ibi remanere; Iudas autem solus abiit Ierusalem
Nova Vulgata 15,35Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
Nova Vulgata
15,36Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: “ Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant ”.
Nova Vulgata 15,37Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus;
Nova Vulgata Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum.
38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis
Nova Vulgata Facta est autem exacerbatio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
39 Facta est autem dissensio ita ut
Nova Vulgata 15,40Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Domini a fratribus;
Nova Vulgata 15,41perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias.