Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Thessalonicenses Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 5

Ad Thessalonicenses Epistula I Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 5 De temporibus autem et momentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis;
1 ut scribamus vobis
Nova Vulgata 5,2ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet.
Nova Vulgata 5,20prophetias nolite spernere;
Nova Vulgata 5,3Cum enim dixerint: “ Pax et securitas ”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
Nova Vulgata 5,4Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat;
Nova Vulgata 5,5omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum;
Nova Vulgata 5,6igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.
Nova Vulgata
Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur.
7 et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
Nova Vulgata 5,8Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis;
Nova Vulgata 5,9quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum,
Nova Vulgata 5,10qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
Nova Vulgata 5,11Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.
Nova Vulgata
5,12Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos,
Nova Vulgata ut habeatis illos superabundanter in caritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos.
13 abundantius in caritate | Pacem habete cum eis
Nova Vulgata Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes.
14 Rogamus autem vos | patientes estote ad omnes
Nova Vulgata 5,15Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.
Nova Vulgata
5,16Semper gaudete,
Nova Vulgata 5,17sine intermissione orate,
Nova Vulgata in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
18 in Christo Iesu in omnibus vobis
Nova Vulgata 5,19Spiritum nolite exstinguere,
Nova Vulgata 5,22omnia autem probate, quod bonum est tenete,
Nova Vulgata 5,23Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
Nova Vulgata Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet.
24 qui vocavit vos
Nova Vulgata
Fratres, orate etiam pro nobis.
25 orate pro nobis
Nova Vulgata
5,26Salutate fratres omnes in osculo sancto.
Nova Vulgata Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus.
27 omnibus Sanctis fratribus
Nova Vulgata
Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.
28 vobiscum. Amen