Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 3

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 3 3,1Petrus autem et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
Nova Vulgata 3,2Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur, quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum;
Nova Vulgata 3,3is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet.
Nova Vulgata 3,4Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit: “ Respice in nos ”.
Nova Vulgata 3,5At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
Nova Vulgata 3,6Petrus autem dixit: “ Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula! ”.
Nova Vulgata Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum; et protinus consolidatae sunt bases eius et tali,
7 bases eius et plantae
Nova Vulgata et exsiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum.
8 et laudans Dominum
Nova Vulgata 3,9Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum;
Nova Vulgata 3,10cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.
Nova Vulgata
3,11Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos ad porticum, qui appellatur Salomonis, stupentes.
Nova Vulgata 3,12Videns autem Petrus respondit ad populum: “ Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare?
Nova Vulgata Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti;
13 glorificavit Filium suum Iesum
Nova Vulgata 3,14vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis,
Nova Vulgata ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.
15 auctorem vero vitae
Nova Vulgata Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius, et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum.
16 dedit integram sanitatem istam
Nova Vulgata
3,17Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri;
Nova Vulgata 3,18Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic.
Nova Vulgata 3,19Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata,
Nova Vulgata ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum,
20 ut cum venerint tempora refrigerii | et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
Nova Vulgata quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum prophetarum.
21 per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum
Nova Vulgata Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis.
22 dixit quia
Nova Vulgata 3,23Erit autem: omnis anima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe”.
Nova Vulgata Et omnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos.
24 et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt
Nova Vulgata
3,25Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”.
Nova Vulgata Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris ”.
26 suscitans Filium suum | ut convertat se unusquisque a nequitia sua