Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 19

Evangelium Secundum Ioannem

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 19 19,1Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit.
Nova Vulgata 19,2Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum;
Nova Vulgata 19,3et veniebant ad eum et dicebant: “ Ave, rex Iudaeorum! ”, et dabant ei alapas.
Nova Vulgata Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “ Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam ”.
4 Exiit iterum
Nova Vulgata Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: “ Ecce homo! ”.
5 Exiit ergo Iesus portans
Nova Vulgata Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: “ Crucifige, crucifige! ”. Dicit eis Pilatus: “ Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ”.
6 Clamabant dicentes
Nova Vulgata 19,7Responderunt ei Iudaei: “ Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ”.
Nova Vulgata
19,8Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit
Nova Vulgata 19,9et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: “ Unde es tu? ”. Iesus autem responsum non dedit ei.
Nova Vulgata Dicit ergo ei Pilatus: “ Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? ”.
10 potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te
Nova Vulgata 19,11Respondit Iesus: “ Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet ”.
Nova Vulgata
19,12Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “ Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari ”.
Nova Vulgata 19,13Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha.
Nova Vulgata Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: “ Ecce rex vester! ”.
14 hora quasi sexta
Nova Vulgata Clamaverunt ergo illi: “ Tolle, tolle, crucifige eum! ”. Dicit eis Pilatus: “ Regem vestrum crucifigam? ”. Responderunt pontifices: “ Non habemus regem nisi Caesarem ”.
15 Illi autem clamabant | Dixit eis Pilatus
Nova Vulgata Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.
16 Susceperunt autem Iesum et eduxerunt
Nova Vulgata
Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha,
17 Calvariae locum hebraice Golgotha
Nova Vulgata 19,18ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum.
Nova Vulgata 19,19Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “ Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ”.
Nova Vulgata Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece.
20 hebraice, graece et latine
Nova Vulgata 19,21Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: “ Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: “Rex sum Iudaeorum” ”.
Nova Vulgata 19,22Respondit Pilatus: “ Quod scripsi, scripsi! ”.
Nova Vulgata
Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
23 cum crucifixissent eum
Nova Vulgata 19,24Dixerunt ergo ad invicem: “ Non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit ”, ut Scriptura impleatur dicens:
Partiti sunt vestimenta mea sibi
et in vestem meam miserunt sortem
”.
Et milites quidem haec fecerunt.
Nova Vulgata
19,25Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene.
Nova Vulgata Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: “ Mulier, ecce filius tuus ”.
26 dicit matri suae
Nova Vulgata 19,27Deinde dicit discipulo: “ Ecce mater tua ”. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
Nova Vulgata
19,28Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: “ Sitio ”.
Nova Vulgata Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.
29 Vas ergo positum erat aceto plenum; illi autem spongiam plenam
Nova Vulgata 19,30Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: “ Consummatum est! ”. Et inclinato capite tradidit spiritum.
Nova Vulgata
Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
31 dies ille sabbati
Nova Vulgata 19,32Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo;
Nova Vulgata 19,33ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,
Nova Vulgata 19,34sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
Nova Vulgata 19,35Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis.
Nova Vulgata Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: “ Os non comminuetur eius ”,
36 os non comminuetis ex
Nova Vulgata 19,37et iterum alia Scriptura dicit: “ Videbunt in quem transfixerunt ”.
Nova Vulgata
Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.
38 eo quod esset discipulus Iesu | tulit corpus Iesu
Nova Vulgata Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.
39 qui venerat ad Iesum
Nova Vulgata Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire.
40 ligaverunt eum
Nova Vulgata 19,41Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
Nova Vulgata 19,42Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.