Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Timotheum epistula II Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Timotheum epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 3 3,1Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa. 
Nova Vulgata Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti, 
2 Et erunt homines
Nova Vulgata sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 
3 sine affectione, sine pace, criminatores
Nova Vulgata 3,4proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, 
Nova Vulgata 3,5habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita.
Nova Vulgata Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis, 
6 quae ducuntur variis desideriis
Nova Vulgata semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes. 
7 pervenientes
Nova Vulgata Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; 
8 Iannes et Mambres
Nova Vulgata 3,9sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
Nova Vulgata
3,10Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, 
Nova Vulgata 3,11persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii,  Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus. 
Nova Vulgata 3,12Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur; 
Nova Vulgata mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.
13 errantes et in errorem mittentes
Nova Vulgata
Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris, 
14 sciens a quo didiceris
Nova Vulgata et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. 
15 quae te possint
Nova Vulgata Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, 
16 inspirata et utilis 
Nova Vulgata 3,17ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.