Nova Vulgata13Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem cornua decem et capita septem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiae.
1habentem capita septem et cornua decem
Nova VulgataEt bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes eius sicut ursi, et os eius sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam et thronum suum et potestatem magnam.
2Et bestiam quam vidi | virtutem suam et potestatem magnam
Nova Vulgata13,3Et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est. Et admirata est universa terra post bestiam,
Nova Vulgataet adoraverunt draconem, quia dedit potestatem bestiae, et adoraverunt bestiam dicentes: “ Quis similis bestiae, et quis potest pugnare cum ea? ”.
4et quis poterit pugnare cum ea
Nova Vulgata Et datum est ei os loquens magna et blasphemias, et data est illi potestas facere menses quadraginta duos.
5loquens magna et blasphemiae
Nova VulgataEt aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen eius et tabernaculum eius, eos, qui in caelo habitant.
6et tabernaculum eius et eos qui
Nova VulgataEt datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, et data est ei potestas super omnem tribum et populum et linguam et gentem.
7potestas in omnem tribum
Nova VulgataEt adorabunt eum omnes, qui inhabitant terram, cuiuscumque non est scriptum nomen in libro vitae Agni, qui occisus est, ab origine mundi.
8quorum non sunt scripta nomina
Nova Vulgata13,9Si quis habet aurem, audiat:
Nova Vulgata Si quis in captivitatem, in captivitatem vadit; si quis in gladio debet occidi, oportet eum in gladio occidi. Hic est patientia et fides sanctorum.
10qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi
Nova Vulgata 13,11Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia agni, et loquebatur sicut draco.
Nova VulgataEt potestatem prioris bestiae omnem facit in conspectu eius. Et facit terram et inhabitantes in ea adorare bestiam primam, cuius curata est plaga mortis.
12faciebat in conspectu eius | et inhabitantes in eam
Nova VulgataEt facit signa magna, ut etiam ignem faciat de caelo descendere in terram in conspectu hominum.
13et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere
Nova Vulgata13,14Et seducit habitantes terram propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii et vixit.
Nova VulgataEt datum est illi, ut daret spiritum imagini bestiae, ut et loquatur imago bestiae et faciat, ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.
15et faciat quicumque
Nova VulgataEt facit omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos accipere characterem in dextera manu sua aut in frontibus suis,
16et faciet omnes | habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis
Nova Vulgataet ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habet characterem, nomen bestiae aut numerum nominis eius.
17nisi qui habet caracter nomen bestiae
Nova Vulgata13,18Hic sapientia est: qui habet intellectum, computet numerum bestiae; numerus enim hominis est: et numerus eius est sescenti sexaginta sex.