Nova Vulgata55,1Omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat.
Nova Vulgata5,2Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit?
Nova Vulgata5,3Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens eum, qui sic operatus est,
Nova Vulgatain nomine Domini nostri Iesu, congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini nostri Iesu,
4cum virtute Domini Iesu
Nova Vulgata5,5tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini.
Nova Vulgata 5,6Non bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?
Nova Vulgata5,7Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus!
Nova VulgataItaque festa celebremus, non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.
8itaque epulemur
Nova Vulgata 5,9Scripsi vobis in epistula: Ne commisceamini fornicariis.
Nova Vulgata5,10Non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus, alioquin debueratis de hoc mundo exisse!
Nova Vulgata5,11Nunc autem scripsi vobis non commisceri, si is qui frater nominatur, est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax; cum eiusmodi nec cibum sumere.
Nova Vulgata5,12Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare? Nonne de his, qui intus sunt, vos iudicatis?
Nova Vulgata5,13Nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis!