Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Colossenses Epistula Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Colossenses Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 3 3,1Igitur si conresurrexistis Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;
Nova Vulgata 3,2quae sursum sunt sapite, non quae supra terram.
Nova Vulgata 3,3Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo!
Nova Vulgata 3,4Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
Nova Vulgata
Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,
5 membra vestra quae
Nova Vulgata 3,6propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis;
Nova Vulgata 3,7propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis;
Nova Vulgata 3,8Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro;
Nova Vulgata nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius
9 expoliantes vos veterem hominem
Nova Vulgata et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum,
10 et induentes novum
Nova Vulgata ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
11 gentilis et Iudaeus | barbarus et Scytha, servus et liber
Nova Vulgata
Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
12 humilitatem modestiam patientiam
Nova Vulgata 3,13supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos;
Nova Vulgata super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.
14 Clem.: caritatem habete
Nova Vulgata Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote.
15 Et pax Christi exultet | in qua et vocati estis
Nova Vulgata
3,16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;
Nova Vulgata et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.
17 omne quodcumque |Deo et Patri
Nova Vulgata
3,18Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.
Nova Vulgata 3,19Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas.
Nova Vulgata 3,20Filii, oboedite parentibus per omnia, hoc enim placitum est in Domino.
Nova Vulgata 3,21Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
Nova Vulgata 3,22Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum.
Nova Vulgata 3,23Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus,
Nova Vulgata 3,24scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite;
Nova Vulgata 3,25qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.