Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 12

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 12 12,1Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;
Nova Vulgata et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
2 sed reformamini in novitate sensus vestri | quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
Nova Vulgata
Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
3 non plus sapere
Nova Vulgata 12,4Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,
Nova Vulgata 12,5ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
Nova Vulgata 12,6Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei;
Nova Vulgata 12,7sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina;
Nova Vulgata sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.
8 qui exhortatur
Nova Vulgata
12,9Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;
Nova Vulgata caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,
10 caritatem fraternitatis
Nova Vulgata 12,11sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes,
Nova Vulgata 12,12spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
Nova Vulgata 12,13necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes.
Nova Vulgata 12,14Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere!
Nova Vulgata 12,15Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.
Nova Vulgata 12,16Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
Nova Vulgata
Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
17 providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram ho minibus
Nova Vulgata 12,18si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;
Nova Vulgata non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”, dicit Dominus.
19 non vosmet ipsos defendentes | Mihi vindictam
Nova Vulgata 12,20Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.
Nova Vulgata 12,21Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.