Nova Vulgata15Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes:
1Tunc accesserunt ad eum | scribae et pharisaei
Nova Vulgata15,2Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant ”.
Nova Vulgata15,3Ipse autem respondens ait illis: “ Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?
Nova Vulgata15,4Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur".
Nova VulgataVos autem dicitis: "Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit,
5munus quodcumque est ex me tibi proderit
Nova Vulgatanon honorificabit patrem suum"; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram.
6et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei
Nova Vulgata15,7Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens:
Nova Vulgata 15,8"Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;
Nova Vulgata 15,9sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum" ”.
Nova Vulgata 15,10Et convocata ad se turba, dixit eis: “ Audite et intellegite:
Nova Vulgata15,11Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem! ”.
Nova Vulgata Tunc accedentes discipuli dicunt ei: “ Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt? ”.
12discipuli eius dixerunt ei
Nova Vulgata15,13At ille respondens ait: “ Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
Nova Vulgata Sinite illos: caeci sunt duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent ”.
14in foveam cadunt
Nova Vulgata15,15Respondens autem Petrus dixit ei: “ Edissere nobis parabolam istam ”.
Nova Vulgata 15,16At ille dixit: “ Adhuc et vos sine intellectu estis?
Nova Vulgata15,17Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur?
Nova Vulgata15,18Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem.
Nova Vulgata15,19De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae.
Nova Vulgata15,20Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem ”.
Nova Vulgata 15,21Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis.
Nova VulgataEt ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “ Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur ”.
22clamavit dicens ei
Nova Vulgata15,23Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “ Dimitte eam, quia clamat post nos ”.
Nova Vulgata15,24Ipse autem respondens ait: “ Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel ”.
Nova Vulgata15,25At illa venit et adoravit eum dicens: “ Domine, adiuva me! ”.
Nova Vulgata15,26Qui respondens ait: “ Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ”.
Nova Vulgata15,27At illa dixit: “ Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum ”.
Nova Vulgata15,28Tunc respondens Iesus ait illi: “ O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis ”. Et sanata est filia illius ex illa hora.
Nova Vulgata 15,29Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi.
Nova VulgataEt accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos,
30mutos, claudos, caecos, debiles
Nova Vulgataita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel.
Nova Vulgata Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: “ Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via ”.
32ne deficiant
Nova VulgataEt dicunt ei discipuli: “ Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? ”.
33Unde ergo nobis
Nova Vulgata15,3434 Et ait illis Iesus: “ Quot panes habetis? ”. At illi dixerunt: “ Septem et paucos pisciculos ”.
Nova Vulgata15,35Et praecepit turbae, ut discumberet super terram;
Nova Vulgataet accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis.
36dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
Nova Vulgata15,37Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
Nova VulgataErant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos.
38extra parvulos et mulieres
Nova VulgataEt dimissis turbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan.