Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Colossenses Epistula Sancti Pauli Apostoli - 4

Ad Colossenses Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 4 4,1Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo.
Nova Vulgata
4,2Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione,Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione,
Nova Vulgata 4,3orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum,
Nova Vulgata 4,4ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui.
Nova Vulgata 4,5In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes.
Nova Vulgata Sermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
6 semper in gratia sale sit conditus
Nova Vulgata
4,7Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino,
Nova Vulgata quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra,
8 ut cognoscat quae circa vos sunt
Nova Vulgata cum Onesimo fideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.
9 carissimo et fideli
Nova Vulgata
4,10Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum —
Nova Vulgata et Iesus, qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione, hi soli adiutores in regno Dei, qui mihi fuerunt solacio.
11 hii soli sunt adiutores
Nova Vulgata 12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei.
12 semper sollicitus pro vobis | perfecti et pleni in omni voluntate Dei
Nova Vulgata 4,13Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli.
Nova Vulgata 4,14Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
Nova Vulgata 4,15Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam.
Nova Vulgata Et cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam, quae ex Laodicia est, vos quoque legatis.
16 et eam quae Laodicensium est vos legatis
18 Gratia vobiscum. Amen
Nova Vulgata 4,17Et dicite Archippo: “ Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas ”.
Nova Vulgata
4,18Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum.
     Gratia vobiscum.