Nova Vulgata99,1Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.
Nova VulgataEt interrogaverunt eum discipuli sui dicentes: “ Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? ”.
2discipuli sui: Rabbi
Nova Vulgata9,3Respondit Iesus: “ Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.
Nova VulgataNos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.
4me oportet
Nova Vulgata9,5Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ”.
Nova Vulgata9,6Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius
Nova Vulgata9,7et dixit ei: “ Vade, lava in natatoria Siloae! ” — quod interpretatur Missus —. Abiit ergo et lavit et venit videns.
Nova VulgataItaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: “ Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ”;
8Alii dicebant quia
Nova Vulgataalii dicebant: “ Hic est! ”; alii dicebant: “ Nequaquam, sed similis est eius! ”. Ille dicebat: “ Ego sum! ”.
9Alii autem: Nequaquam | Ille dicebat quia
Nova VulgataDicebant ergo ei: “ Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi? ”.
10Quomodo aperti sunt
Nova VulgataRespondit ille: “ Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo et lavi et vidi ”.
11ad natatoriam Siloae | et abii et lavi
Nova VulgataEt dixerunt ei: “ Ubi est ille? ”. Ait: “ Nescio ”.
12Dixerunt
Nova Vulgata 9,13Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat.
Nova VulgataErat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.
14sabbatum quando lutum
Nova VulgataIterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “ Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video ”.
15interrogabant eum pharisaei quomodo | mihi super oculos et lavi
Nova VulgataDicebant ergo ex pharisaeis quidam: “ Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! ”; alii autem dicebant: “ Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ”. Et schisma erat in eis.
16Alii dicebant
Nova VulgataDicunt ergo caeco iterum: “ Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos? ”. Ille autem dixit: “ Propheta est! ”.
17qui aperuit oculos
Nova Vulgata9,18Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat.
Nova Vulgata9,19Et interrogaverunt eos dicentes: “ Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? ”.
Nova VulgataResponderunt ergo parentes eius et dixerunt: “ Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est.
20Responderunt eis parentes eius
Nova VulgataQuomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur! ”.
21ipse de se loquatur
Nova Vulgata9,22Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret.
Nova VulgataPropterea parentes eius dixerunt: “ Aetatem habet; ipsum interrogate! ”.
23dixerunt quia
Nova Vulgata 9,24Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “ Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ”.
Nova VulgataRespondit ergo ille: “ Si peccator est nescio; unum scio quia caecus cum essem, modo video ”.
25Dixit ergo ille
Nova VulgataDixerunt ergo illi: “ Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? ”.
26aperuit tibi oculos
Nova VulgataRespondit eis: “ Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? ”.
27et audistis
Nova VulgataEt maledixerunt ei et dixerunt: “ Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus.
28Maledixerunt
Nova Vulgata9,29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit ”.
Nova VulgataRespondit homo et dixit eis: “ In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos!
30Respondit ille homo
Nova VulgataScimus quia peccatores Deus non audit, sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.
31Scimus autem quia
Nova Vulgata9,32A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati;
Nova Vulgata9,33nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam ”.
Nova VulgataResponderunt et dixerunt ei: “ In peccatis tu natus es totus et tu doces nos? ”. Et eiecerunt eum foras.
34in peccatis natus es
Nova Vulgata Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “ Tu credis in Filium hominis? ”.
35credis in Filium Dei
Nova VulgataRespondit ille et dixit: “ Et quis est, Domine, ut credam in eum? ”.
36Quis est
Nova VulgataDixit ei Iesus: “ Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est ”.
37Et dixit
Nova VulgataAt ille ait: “ Credo, Domine! ”; et adoravit eum.
38et procidens adoravit eum
Nova VulgataEt dixit Iesus: “ In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ”.
39Dixit ei Iesus
Nova VulgataAudierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “ Numquid et nos caeci sumus? ”.
40Et audierunt ex pharisaeis
Nova VulgataDixit eis Iesus: “ Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet ”.