Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudith - 5
Iudith
Nova Vulgata Torna al libro
AT ebraico
Nova Vulgata
5
Et renuntiatum est Holoferni principi militiae virtutis Assyriae quoniam filii Israel praeparaverant se ad pugnam et transitus montanae concluserant et muris cinxerant omnem verticem montis excelsi et posuerant in campis offendicula.
Nova Vulgata
et dixit eis: «Renuntiate mihi, filii Chanaan: Quis est iste populus, qui sedet in montanis? Quae sunt autem, quas inhabitant, civitates, et quae est multitudo virtutis eorum? Et in quo est potestas et fortitudo eorum, et quis praeest super eos rex, dux militiae eorum?