Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Sapientiae - 7

Sapientiae

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 7
7,1Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus
et ex genere terreni illius, qui prior factus est,
et in ventre matris figuratus sum caro;
Nova Vulgata
7,2decem mensium tempore coagulatus in sanguine
ex semine viri et delectamento somni conveniente.
Nova Vulgata
7,3Et ego natus traxi communem aerem
et decidi in terram, quae omnia similiter patitur,
prima voce simili omnibus pariter plorans.
Nova Vulgata
7,4In involumentis nutritus sum et curis;
Nova Vulgata
7,5nullus enim rex aliud habuit nativitatis initium.
Nova Vulgata
7,6Unus autem introitus est omnibus ad vitam
et similis exitus.
Nova Vulgata
7,7Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus;
et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae.
Nova Vulgata
7,8Praeposui illam regnis et sedibus
et divitias nihil esse duxi in comparatione illius;
Nova Vulgata
7,9nec comparavi illi lapidem pretiosum,
quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,
et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius.
Nova Vulgata
7,10Super salutem et speciem dilexi illam
et proposui pro luce habere illam,
quoniam inexstinguibile est lumen illius.
Nova Vulgata
7,11Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa,
innumerabiles divitiae in manibus illius,
Nova Vulgata
7,12et laetatus sum in omnibus, quoniam sapientia antecedit ista,
et ignorabam quoniam horum omnium mater est;
Nova Vulgata
7,13quam sine fictione didici et sine invidia communico;
divitias illius non abscondo.
Nova Vulgata
7,14Infinitus enim thesaurus est hominibus;
quem qui acquisierunt, ad amicitiam in Deum se paraverunt
propter disciplinae dona commendati.
Nova Vulgata
7,15Mihi autem det Deus dicere secundum sententiam
et sentire digna horum, quae mihi data sunt,
quoniam ipse sapientiae dux est
et sapientium emendator;
Nova Vulgata
7,16in manu enim illius et nos et sermones nostri
et omnis sapientia et operum scientia.
Nova Vulgata
7,17Ipse enim dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram,
ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum,
Nova Vulgata
7,18initium et consummationem et medietatem temporum,
vicissitudinum permutationes et commutationes temporum,
Nova Vulgata
7,19anni cursus et stellarum dispositiones,
Nova Vulgata
7,20naturas animalium et iras bestiarum,
vim spirituum et cogitationes hominum,
differentias virgultorum et virtutes radicum.
Nova Vulgata
7,21Et, quaecumque sunt absconsa et manifesta, didici;
omnium enim artifex docuit me sapientia.
Nova Vulgata
7,22Est enim in illa spiritus intellegens, sanctus,
unicus, multiplex, subtilis,
mobilis, perspicuus, incoinquinatus,
lucidus, innocens, amans bonum, acutus,
Nova Vulgata
7,23quem nihil vetat, benefaciens, humanus, benignus,
stabilis, certus, securus,
omnem habens virtutem, omnia prospiciens
et penetrans omnes spiritus
intellegibiles, mundos, subtilissimos.
Nova Vulgata
7,24Omni enim motu mobilior est sapientia;
pertransit autem et penetrat omnia propter munditiam.
Nova Vulgata
7,25Halitus est enim virtutis Dei
et emanatio claritatis Omnipotentis sincera;
ideo nihil inquinatum in eam incurrit:
Nova Vulgata
7,26candor est enim lucis aeternae
et speculum sine macula Dei potentiae
et imago bonitatis illius.
Nova Vulgata
7,27Et, cum sit una, omnia potest;
et in se permanens, omnia innovat
et per generationes in animas sanctas se transferens
amicos Dei et prophetas constituit.
Nova Vulgata
7,28Nihil enim diligit Deus,
nisi eum, qui cum sapientia inhabitat.
Nova Vulgata
7,29Est enim haec speciosior sole
et super omnem dispositionem stellarum;
luci comparata invenitur splendidior:
Nova Vulgata
7,30illi enim succedit nox,
sapientiam autem non vincit malitia.