Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 27

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 27 27,1Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
Nova Vulgata Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi.
2 tradiderunt Pontio Pilato
Nova Vulgata
27,3Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
Nova Vulgata dicens: “ Peccavi tradens sanguinem innocentem ”. At illi dixerunt: “ Quid ad nos? Tu videris! ”.
4 tradens sanguinem iustum
Nova Vulgata 27,5Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit.
Nova Vulgata 27,6Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: “ Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est ”.
Nova Vulgata 27,7Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum.
Nova Vulgata Propter hoc vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem.
8 Acheldemach, ager Sanguinis
Nova Vulgata 27,9Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: “ Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel
Nova Vulgata 27,10et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus ”.
Nova Vulgata
Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: “ Tu es Rex Iudaeorum? ”. Dixit autem Iesus: “ Tu dicis ”.
11 Dicit ei Iesus
Nova Vulgata 27,12Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
Nova Vulgata 27,13Tunc dicit illi Pilatus: “ Non audis quanta adversum te dicant testimonia? ”.
Nova Vulgata 27,14Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.
Nova Vulgata
Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent.
15 dimittere populo
Nova Vulgata Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
16 Habebat autem
Nova Vulgata 27,17Congregatis ergo illis dixit Pilatus: “ Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ”.
Nova Vulgata 27,18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
Nova Vulgata
27,19Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “ Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum ”.
Nova Vulgata Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero  perderent.
20 persuaserunt populis
Nova Vulgata 27,21Respondens autem praeses ait illis: “ Quem vultis vobis de duobus dimittam? ”. At illi dixerunt: “ Barabbam! ”.
Nova Vulgata 27,22Dicit illis Pilatus: “ Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ”. Dicunt omnes: “ Crucifigatur! ”.
Nova Vulgata Ait autem: “ Quid enim mali fecit? ”. At illi magis clamabant dicentes: “ Crucifigatur! ”.
23 Ait illis praeses
Nova Vulgata
Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “ Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis! ”.
24 coram populo | a sanguine iusti huius
Nova Vulgata 27,25Et respondens universus populus dixit: “ Sanguis eius super nos et super filios nostros ”.
Nova Vulgata Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.
26 tradidit eis ut crucifigeretur
Nova Vulgata
27,27Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem.
Nova Vulgata 27,28Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei
Nova Vulgata 27,29et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: “ Ave, rex Iudaeorum! ”.
Nova Vulgata 27,30Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius.
Nova Vulgata 27,31Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent.
Nova Vulgata
27,32Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius.
Nova Vulgata 27,33Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus,
Nova Vulgata 27,34et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum; et cum gustasset, noluit bibere.
Nova Vulgata 27,35Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
Nova Vulgata et sedentes servabant eum ibi.
36 servabant eum
Nova Vulgata 27,37Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: “ Hic est Iesus Rex Iudaeorum ”.
Nova Vulgata
Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
38 Tunc crucifixi sunt
Nova Vulgata 27,39Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
Nova Vulgata et dicentes: “ Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce! ”.
40 templum Dei
Nova Vulgata 27,41Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:
Nova Vulgata “ Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum.
42 si rex Israel est | et credimus ei
Nova Vulgata Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: “Dei Filius sum” ”.
43 liberet nunc eum
Nova Vulgata 27,44Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
Nova Vulgata
27,45A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.
Nova Vulgata 27,46Et circa horam  nonam  clamavit  Iesus voce magna  dicens: “ Eli, Eli, lema sabacthani? ”, hoc est: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”.
Nova Vulgata Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: “ Eliam vocat iste ”.
47 Quidam autem illic stantes et audientes
Nova Vulgata 27,48Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere.
Nova Vulgata 27,49Ceteri vero dicebant: “ Sine, videamus an veniat Elias liberans eum ”.
Nova Vulgata 27,50Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum.
Nova Vulgata
Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt,
51 in duas partes a summo usque deorsum
Nova Vulgata 27,52et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt
Nova Vulgata 27,53et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis.
Nova Vulgata 27,54Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “ Vere Dei Filius erat iste! ”.
Nova Vulgata
Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei;
55 a longe quae secutae erant
Nova Vulgata 27,56inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei.
Nova Vulgata
Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.
57 venit quidam homo dives
Nova Vulgata Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi.
58 iussit reddi corpus
Nova Vulgata 27,59Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda
Nova Vulgata 27,60et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit.
Nova Vulgata 27,61Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum.
Nova Vulgata
27,62Altera autem die, quae est post Parascevem, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum
Nova Vulgata 27,63dicentes: “ Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: "Post tres dies resurgam".
Nova Vulgata 27,64Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: “Surrexit a mortuis”, et erit novissimus error peior priore ”.
Nova Vulgata 27,65Ait illis Pilatus: “ Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis ”.
Nova Vulgata Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodia.
66 lapidem cum custodibus