Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Apocalypsis Ioannis - 17

Apocalypsis Ioannis

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 17 17,1Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum dicens: “ Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas,
Nova Vulgata 17,2cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt, qui inhabitant terram, de vino prostitutionis eius ”.
Nova Vulgata 17,3Et abstulit me in desertum in spiritu. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem et cornua decem.
Nova Vulgata Et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens poculum aureum in manu sua plenum abominationibus et immunditiis fornicationis eius,
4 plenum abominationum et inmunditia
Nova Vulgata 17,5et in fronte eius nomen scriptum, mysterium: “ Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae ”.
Nova Vulgata
17,6Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu. Et miratus sum, cum vidissem illam, admiratione magna.
Nova Vulgata Et dixit mihi angelus. “ Quare miraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem et decem cornua:
7 Ego dicam tibi sacramentum mulieris
Nova Vulgata bestia, quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est et aderit.
8 bestiam quam vidisti | quia erat et non est
Nova Vulgata Hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita septem montes sunt, super quos mulier sedet. Et reges septem sunt:
9 et hic est sensus
Nova Vulgata 17,10quinque ceciderunt, unus est, alius nondum venit et, cum venerit, oportet illum breve tempus manere.
Nova Vulgata Et bestia, quae erat et non est, et is octavus est et de septem est et in interitum vadit.
11 et ipsa octava est et de septem est
Nova Vulgata Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt cum bestia.
12 post bestiam
Nova Vulgata 17,13Hi unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt.
Nova Vulgata 17,14Hi cum Agno pugnabunt; et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum, et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles ”.
Nova Vulgata
Et dicit mihi: “ Aquae, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbae sunt et gentes et linguae.
15 et dixit mihi | aquas quas vidisti | populi sunt et gentes et linguae
Nova Vulgata Et decem cornua, quae vidisti, et bestia, hi odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam, et carnes eius manducabunt et ipsam igne concremabunt;
16 et decem cornua quae vidisti et bestiam
Nova Vulgata Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei.
17 placitum est ut dent regnum suum bestiae
Nova Vulgata 17,18Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae ”.