Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 3 3,1Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus, sicut quidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis?
Nova Vulgata 3,2Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus;
Nova Vulgata manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus.
3 et scripta
Nova Vulgata
3,4Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum.
Nova Vulgata 3,5Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est,
Nova Vulgata 3,6qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
Nova Vulgata
3,7Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus eius, quae evacuatur,
Nova Vulgata 3,8quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria?
Nova Vulgata Nam si ministerium damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria.
9 Nam si ministratio damnationis
Nova Vulgata 3,10Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam;
Nova Vulgata 3,11si enim, quod evacuatur, per gloriam est, multo magis, quod manet, in gloria est.
Nova Vulgata
3,12Habentes igitur talem spem multa fiducia utimur,
Nova Vulgata et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur.
13 filii Israel in faciem eius quod evacuatur
Nova Vulgata 3,14Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur;
Nova Vulgata 3,15sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum.
Nova Vulgata Quando autem conversus fuerit ad Dominum, aufertur velamen.
16 Cum autem conversus fuerit
Nova Vulgata 3,17Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
Nova Vulgata 3,18Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu.