Nova Vulgata33,1Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum;
Nova Vulgata3,2hic venit ad eum nocte et dixit ei: “ Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister: nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo ”.
Nova Vulgata3,3Respondit Iesus et dixit ei: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ”.
Nova Vulgata3,4Dicit ad eum Nicodemus: “ Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? ”.
Nova VulgataRespondit Iesus: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei.
5renatus fuerit
Nova Vulgata3,6Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est.
Nova Vulgata3,7Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.
Nova Vulgata3,8Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ”.
Nova Vulgata3,9Respondit Nicodemus et dixit ei: “ Quomodo possunt haec fieri? ”.
Nova Vulgata3,10Respondit Iesus et dixit ei: “ Tu es magister Israel et haec ignoras?
Nova VulgataAmen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
11dico tibi quia quod scimus
Nova Vulgata3,12Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis?
Nova VulgataEt nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis.
13Filius hominis qui est in caelo
Nova Vulgata3,14Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,
Nova Vulgataut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam ”.
15qui credit in ipso non pereat, sed habeat
Nova Vulgata 3,16Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Nova VulgataNon enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
17Deus Filium suum
Nova Vulgata3,18Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.
Nova VulgataHoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera.
19iudicium quia lux
Nova Vulgata3,20Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius;
Nova Vulgata3,21qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.
Nova Vulgata 3,22Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat.
Nova Vulgata3,23Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur;
Nova Vulgata3,24nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes.
Nova Vulgata Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione.
25cum Iudaeis
Nova Vulgata3,26Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “ Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum! ”.
Nova Vulgata3,27Respondit Ioannes et dixit: “ Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.
Nova VulgataIpsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum.
28ego non sum Christus, sed quia missus sum
Nova Vulgata3,29Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
Nova Vulgata3,30Illum oportet crescere, me autem minui ”.
Nova Vulgata 3,31Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est;
Nova Vulgata3,32et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit.
Nova Vulgata3,33Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
Nova VulgataQuem enim misit Deus, verba Dei loquitur, non enim ad mensuram dat Spiritum.
34dat Deus Spiritum
Nova Vulgata3,35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.
Nova Vulgata3,36Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.