Nova Vulgata1010,1“ Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro;
Nova Vulgata10,2qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
Nova Vulgata10,3Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas.
Nova VulgataCum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius;
4Et cum
Nova Vulgataalienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ”.
5non sequuntur
Nova VulgataHoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis.
6quid loqueretur eis
Nova Vulgata Dixit ergo iterum Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium.
7Dixit ergo eis iterum | dico vobis quia
Nova VulgataOmnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves.
8quotquot venerunt fures sunt
Nova Vulgata10,9Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
Nova Vulgata10,10Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant.
Nova VulgataEgo sum pastor bonus: bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;
11dat pro ovibus
Nova Vulgatamercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit — et lupus rapit eas et dispergit —
12et lupus rapit et dispergit oves
Nova Vulgataquia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus.
13mercennarius autem fugit, quia mercennarius est
Nova Vulgata10,14Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae,
Nova Vulgatasicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus.
15novit | agnosco
Nova VulgataEt alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor.
16et net unum ovile et unus pastor
Nova Vulgata10,17Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
Nova Vulgata10,18Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ”.
Nova Vulgata 10,19Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.
Nova Vulgata10,20Dicebant autem multi ex ipsis: “ Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? ”.
Nova Vulgata10,21Alii dicebant: “ Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? ”.
Nova Vulgata Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat;
22Facta sunt autem | et hiems erat
Nova Vulgata10,23et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.
Nova Vulgata10,24Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: “ Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam! ”.
Nova VulgataRespondit eis Iesus: “ Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.
25loquor vobis et non creditis
Nova Vulgata10,26Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
Nova Vulgata10,27Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me,
Nova Vulgata10,28et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
Nova VulgataPater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris.
29de manu Patris mei
Nova Vulgata10,30Ego et Pater unum sumus ”.
Nova Vulgata Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum.
31Sustulerunt lapides
Nova VulgataRespondit eis Iesus: “ Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis? ”.
32ex Patre meo
Nova Vulgata10,33Responderunt ei Iudaei: “ De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ”.
Nova VulgataRespondit eis Iesus: “ Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Dii estis?”.
34quia ego dixi
Nova Vulgata10,35Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura,
Nova Vulgataquem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: “Blasphemas!”, quia dixi: Filius Dei sum?
36vos dicitis quia
Nova Vulgata10,37Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi;
Nova Vulgatasi autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ”.
38ut cognoscatis et credatis
Nova VulgataQuaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
39Quaerebant ergo eum
Nova Vulgata 10,40Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic.
Nova Vulgata10,41Et multi venerunt ad eum et dicebant: “ Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant ”.