Nova Vulgata55,1Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
Nova VulgataEt exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo,
2Et exeunti ei | occurrit de monumentis
Nova Vulgata5,3qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare,
Nova Vulgata5,4quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare;
Nova Vulgata5,5et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus.
Nova Vulgata5,6Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
Nova Vulgataet clamans voce magna dicit: “ Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas ”.
7fili Dei summi
Nova Vulgata5,8Dicebat enim illi: “ Exi, spiritus immunde, ab homine ”.
Nova Vulgata 5,9Et interrogabat eum: “ Quod tibi nomen est? ”. Et dicit ei: “ Legio nomen mihi est, quia multi sumus ”.
Nova Vulgata5,10Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
Nova Vulgata 5,11Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens;
Nova Vulgataet deprecati sunt eum dicentes: “ Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus ”.
12deprecabantur eum spiritus
Nova VulgataEt concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari.
13concessit eis statim Iesus | suffocati sunt in mare
Nova Vulgata5,14Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti.
Nova VulgataEt veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt.
15sanae mentis et timuerunt
Nova Vulgata5,16Et qui viderant, narraverunt illis qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de porcis.
Nova Vulgata5,17Et rogare eum coeperunt, ut discederet a finibus eorum.
Nova VulgataCumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo.
18coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat
Nova Vulgata5,19Et non admisit eum, sed ait illi: “ Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui ”.
Nova Vulgata 5,21Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare.
Nova Vulgata5,20Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.
Nova Vulgata5,22Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
Nova Vulgataet deprecatur eum multum dicens: “ Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat ”.
23deprecabatur | dicens quoniam filia mea
Nova Vulgata5,24Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum.
Nova Vulgata 5,25Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
Nova Vulgata5,26et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat sed magis deterius habebat,
Nova Vulgata5,27cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius;
Nova Vulgatadicebat enim: “ Si vel vestimenta eius tetigero, salva ero ”.
28dicebat enim quia | vestimentum
Nova Vulgata5,29Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga.
Nova Vulgata5,30Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: “ Quis tetigit vestimenta mea? ”.
Nova Vulgata5,31Et dicebant ei discipuli sui: “ Vides turbam comprimentem te et dicis: “Quis me tetigit?” ”.
Nova Vulgata5,32Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.
Nova Vulgata5,33Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem.
Nova Vulgata5,3434 Ille autem dixit ei: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua ”.
Nova Vulgata Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: “ Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum? ”.
35dicentes quia
Nova Vulgata5,36Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: “ Noli timere; tantummodo crede! ”.
Nova Vulgata5,37Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.
Nova VulgataEt veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum,
38veniunt in domum
Nova Vulgata5,39et ingressus ait eis: “Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit”.
Nova VulgataEt irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellae et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella;
40puella iacens
Nova Vulgataet tenens manum puellae ait illi: “ Talitha, qum! ” — quod est interpretatum: “ Puella, tibi dico: Surge! ” — .
41Talitha cumi
Nova VulgataEt confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno.
42erat autem | obstupuerunt stupore maximo
Nova Vulgata5,43Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.