Nova Vulgata4Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt eis sacerdotes et magistratus templi et sadducaei,
1supervenerunt sacerdotes
Nova Vulgata4,2dolentes quod docerent populum et annuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis,
Nova Vulgataet iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera.
3et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos
Nova Vulgata4,4Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque milia.
Nova Vulgata 4,5Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Ierusalem,
Nova Vulgata4,6et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ioannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali,
Nova Vulgata4,7et statuentes eos in medio interrogabant: “ In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos? ”.
Nova Vulgata4,8Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: “ Principes populi et seniores,
Nova Vulgata4,9si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
Nova Vulgata4,10notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
Nova VulgataHic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus, qui factus est in caput anguli.
11a vobis aedificantibus
Nova Vulgata Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri ”.
12sub caelo datum hominibus
Nova Vulgata Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant;
13Petri constantiam et Iohannis, comperto quod
Nova Vulgata4,14hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil contradicere.
Nova VulgataIubentes autem eos foras extra concilium secedere, conferebant ad invicem
15Iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant
Nova Vulgata4,16dicentes: “ Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus negare;
Nova Vulgata4,17sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum ”.
Nova Vulgata4,18Et vocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu.
Nova Vulgata4,19Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: “ Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate;
Nova Vulgatanon enim possumus nos, quae vidimus et audivimus, non loqui ”.
20non enim possumus quae vidimus
Nova VulgataAt illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat;
21At illi comminantes | non invenientes | quia omnes clarificabant Deum
Nova Vulgata4,22annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum erat signum istud sanitatis.
Nova Vulgata Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
23et adnuntiaverunt eis quanta
Nova Vulgata4,24Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: “ Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt,
Nova Vulgata4,25qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: “Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
Nova Vulgata 4,26Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius”.
Nova Vulgata 4,27Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel
Nova Vulgatafacere, quaecumque manus tua et consilium praedestinavit fieri.
28facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
Nova Vulgata4,29Et nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
Nova Vulgatain eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigia facienda per nomen sancti pueri tui Iesu ”.
30in eo cum manum tuam extendas sanitates | et prodigia fieri | sancti Filii tui Iesu
Nova Vulgata Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
31et repleti sunt omnes Spiritu Sancto
Nova Vulgata 4,32Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
Nova VulgataEt virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis.
33resurrectionis Iesu Christi Domini | erat in omnibus illis
Nova Vulgata4,34Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant,
Nova Vulgataet ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.
35dividebantur autem singulis
Nova Vulgata4,36Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis — quod est interpretatum filius Consolationis — Levites, Cyprius genere,
Nova Vulgatacum haberet agrum, vendidit et attulit pecuniam et posuit ante pedes apostolorum.