Nova Vulgata1Presbyter Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate.
1Senior Gaio carissimo
Nova Vulgata Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua.
2Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere
Nova VulgataNam gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae, quomodo tu in veritate ambules.
3Gavisus sum valde | sicut tu in veritate ambulas
Nova VulgataMaius horum non habeo gaudium, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
4Maiorem horum non habeo gratiam | in veritate ambulantes
Nova Vulgata 1,5Carissime, fideliter facis, quidquid operaris in fratres et hoc in peregrinos,
Nova Vulgataqui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae. Bene facies subveniens illis in via digne Deo;
6quos bene facies deducens digne Deo
Nova Vulgatapro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus.
7nihil accipientes a gentibus
Nova VulgataNos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
8debemus suscipere huiusmodi
Nova Vulgata Scripsi aliquid ecclesiae; sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos.
9Scripsissem forsitan ecclesiae
Nova VulgataPropter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et eos, qui cupiunt, prohibet et de ecclesia eicit.
10si venero commoneam
Nova Vulgata 1,11Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum.
Nova Vulgata Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate; sed et nos testimonium perhibemus, et scis quoniam testimonium nostrum verum est.
12et nos autem testimonium | et nosti quoniam
Nova Vulgata Multa habui scribere tibi, sed nolo per atramentum et calamum scribere tibi;
13sed nolui
Nova Vulgata1,14spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur.
Nova Vulgata Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.