Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 15

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 15 Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
1 evangelium quod praedicavi vobis
Nova Vulgata per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis!
2 qua ratione praedicaverim vobis
Nova Vulgata 15,3Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas
Nova Vulgata et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas
4 et quia resurrexit tertia die
Nova Vulgata et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;
5 et post haec undecim
Nova Vulgata deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt;
6 ex quibus multi manent
Nova Vulgata 15,7deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus;
Nova Vulgata 15,8novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi.
Nova Vulgata 15,9Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei;
Nova Vulgata 15,10gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum.
Nova Vulgata Igitur sive ego sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis.
11 Sive enim ego sive illi
Nova Vulgata
Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? 
12 quod resurrexit a mortuis
Nova Vulgata Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est!
13 neque Christus resurrexit
Nova Vulgata Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra,
14 si autem Christus non resurrexit
Nova Vulgata invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt.
15 si mortui non resurgunt
Nova Vulgata 15,16Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit;
Nova Vulgata quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra, adhuc estis in peccatis vestris.
17 vana est fides vestra, adhuc enim estis
Nova Vulgata 15,18Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt.
Nova Vulgata 15,19Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
Nova Vulgata
15,20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. 
Nova Vulgata 15,21Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum:
Nova Vulgata sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
22 et sicut in Adam
Nova Vulgata 15,23Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu eius;
Nova Vulgata deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem.
24 omnem principatum et potestatem et virtutem
Nova Vulgata 15,25Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.
Nova Vulgata 15,26Novissima autem inimica destruetur mors;
Nova Vulgata 15,27omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.
Nova Vulgata 15,28Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
Nova Vulgata
15,29Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis?
Nova Vulgata 15,30Ut quid et nos periclitamur omni hora?
Nova Vulgata Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro!
31 Cotidie morior per vestram gloriam
Nova Vulgata 15,32Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur.
Nova Vulgata 15,33Noli te seduci: “ Corrumpunt mores bonos colloquia mala ”.
Nova Vulgata 15,34Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam habent; ad reverentiam vobis loquor.
Nova Vulgata
15,35Sed dicet aliquis: “ Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt? ”.
Nova Vulgata 15,36Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur;
Nova Vulgata 15,37et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum.
Nova Vulgata 15,38Deus autem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus.
Nova Vulgata Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium.
39 alia pecorum
Nova Vulgata 15,40Et corpora caelestia et corpora terrestria, sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium.
Nova Vulgata 15,41Alia claritas solis, alia claritas lunae et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate.
Nova Vulgata Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione;
42 surgit in incorruptione
Nova Vulgata seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute;
43 surgit in gloria | surgit in virtute
Nova Vulgata seminatur corpus animale, resurgit corpus spiritale.
     Si est corpus animale, est et spiritale.
44 surgit corpus spiritale
Nova Vulgata 15,45Sic et scriptum est: “ Factus est primus homo Adam in animam viventem ”; novissimus Adam in Spiritum vivificantem.
Nova Vulgata 15,46Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est; deinde quod spiritale.
Nova Vulgata Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo.
47 de caelo caelestis
Nova Vulgata 15,48Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes;
Nova Vulgata et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis.
49 igitur sicut portavimus | portemus et imaginem caelestis
Nova Vulgata 15,50Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit.
Nova Vulgata
Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur,
51 omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur
Nova Vulgata in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur.
52 et mortui resurgent incorrupti
Nova Vulgata 15,53Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem.
Nova Vulgata Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit
immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est:
Absorpta est mors in victoria.
54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo
Nova Vulgata
15,55Ubi est, mors, victoria tua?
Ubi est, mors, stimulus tuus? ”.
Nova Vulgata
15,56Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex.
Nova Vulgata 15,57Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.
Nova Vulgata Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
58 stabiles estote et inmobiles