Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Sapientiae - 4

Sapientiae

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 4 4,1Melius est absque liberis esse cum virtute;
immortalitas est enim in memoria illius,
quoniam et apud Deum nota est et apud homines.
Nova Vulgata
4,2Cum praesens est, imitantur illam;
et desiderant eam, cum se eduxerit;
et in perpetuum coronata triumphat,
incoinquinatorum certaminum praemium vincens.
Nova Vulgata
4,3Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis
et spuriis vitulaminibus non dabit radicem in profundum altam
nec stabile firmamentum collocabit.
Nova Vulgata
4,4Etenim, si in ramis ad tempus germinaverit,
infirmiter posita a vento commovebitur
et a nimietate ventorum eradicabitur.
Nova Vulgata
4,5Confringentur rami inconsummati,
et fructus illorum inutilis et acerbus ad manducandum
et ad nihilum aptus.
Nova Vulgata
4,6Ex iniquis enim somnis filii, qui nascuntur,
testes sunt nequitiae adversus parentes
in interrogatione sua.
Nova Vulgata
4,7Iustus autem, si morte praeoccupatus fuerit,
in refrigerio erit.
Nova Vulgata
4,8Senectus enim venerabilis, non quae est diuturna,
neque annorum numero computatur;
Nova Vulgata
4,9cani autem sunt sensus hominis,
et aetas senectutis vita immaculata.
Nova Vulgata
4,10Placens Deo factus est dilectus
et vivens inter peccatores translatus est;
Nova Vulgata
4,11raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius,
aut ne fictio deciperet animam illius.
Nova Vulgata
4,12Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona,
et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia.
Nova Vulgata
4,13Consummatus in brevi
explevit tempora multa;
Nova Vulgata
4,14placita enim erat Deo anima illius,
propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis.
Populi autem videntes et non intellegentes
nec ponentes in praecordiis talia,
Nova Vulgata
4,15quoniam gratia et misericordia est in electis eius,
et visitatio in sanctis illius.
Nova Vulgata
4,16Condemnat autem iustus mortuus vivos impios,
et iuventus celerius consummata longaevam senectutem iniusti.
Nova Vulgata
4,17Videbunt enim finem sapientis
et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus,
et quare munierit illum Dominus.
Nova Vulgata
4,18Videbunt et contemnent;
illos autem Dominus irridebit.
Nova Vulgata
4,19Et erunt post haec tamquam corpus sine honore,
et in contumeliam inter mortuos in perpetuum,
quoniam disrumpet illos praecipites sine voce
et commovebit illos a fundamentis,
et usque ad supremum desolabuntur
et erunt in dolore,
et memoria illorum peribit.
Nova Vulgata
4,20Venient in computatione peccatorum suorum timidi,
et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.