Nova Vulgata1414,1Erat autem Pascha et Azyma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;
Nova Vulgata14,2dicebant enim: “ Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi ”.
Nova Vulgata Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius.
3nardi spicati
Nova VulgataErant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “ Ut quid perditio ista unguenti facta est?
4semetipsos et dicentes ut quid
Nova VulgataPoterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus ”. Et fremebant in eam.
5Clem.: venundari
Nova Vulgata 14,6Iesus autem dixit: “ Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
Nova Vulgata14,7Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis.
Nova VulgataQuod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.
8Quod habuit haec fecit
Nova VulgataAmen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius ”.
9amen dico vobis
Nova Vulgata Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
10evangelium istud
Nova Vulgata14,11Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.
Nova Vulgata Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “ Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ”.
12discipuli quo vis eamus et paremus tibi
Nova Vulgata14,13Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: “ Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum
Nova Vulgataet, quocumque introierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”.
14quia magister
Nova VulgataEt ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis ”.
15stratum et illic
Nova VulgataEt abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
16discipuli eius
Nova Vulgata 14,17Et vespere facto venit cum Duodecim.
Nova VulgataEt discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “ Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ”.
18quia unus
Nova VulgataCoeperunt contristari et dicere ei singillatim: “ Numquid ego? ”.
19At illi coeperunt contristari
Nova Vulgata14,20Qui ait illis: “ Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino.
Nova VulgataNam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille ”.
21Et Filius quidem hominis
Nova Vulgata Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “ Sumite: hoc est corpus meum ”.
22accepit Iesus panem
Nova Vulgata14,23Et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes.
Nova VulgataEt ait illis: “ Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur.
24Clem.: pro multis effundetur
Nova VulgataAmen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei ”.
25amen dico vobis quod
Nova Vulgata 14,26Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum.
Nova VulgataEt ait eis Iesus: “ Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”.
27omnes scandalizabimini in nocte ista
Nova Vulgata 14,28Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.
Nova Vulgata14,29Petrus autem ait ei: “ Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego ”.
Nova VulgataEt ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ”.
30amen dico tibi quia
Nova VulgataAt ille amplius loquebatur: “ Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo ”. Similiter autem et omnes dicebant.
31simul commori
Nova Vulgata 14,32Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani, et ait discipulis suis: “ Sedete hic, donec orem ”.
Nova Vulgata14,33Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere
Nova Vulgata14,34et ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate ”.
Nova Vulgata14,35Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora,
Nova Vulgataet dicebat: “ Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ”.
36et dixit Abba, Pater, omnia possibilia tibi
Nova Vulgata14,37Et venit et invenit eos dormientes et ait Petro: “ Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare?
Nova Vulgata14,38Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma ”.
Nova Vulgata14,39Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens.
Nova VulgataEt veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei.
40et reversus denuo
Nova Vulgata14,41Et venit tertio et ait illis: “ Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum.
Nova VulgataSurgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est ”.
42Clem.: me tradet
Nova Vulgata Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.
43Et adhuc | Iudas Scarioth | turba multa | et a scribis et a senioribus
Nova Vulgata14,44Dederat autem traditor eius signum eis dicens: “ Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute ”.
Nova Vulgata14,45Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: “ Rabbi ”, et osculatus est eum.
Nova Vulgata14,46At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.
Nova Vulgata14,47Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam.
Nova Vulgata14,48Et respondens Iesus ait illis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?
Nova VulgataCotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae ”.
49sed ut adimpleantur
Nova VulgataEt relinquentes eum omnes fugerunt.
50Tunc discipuli eius relinquentes
Nova VulgataEt adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum;
51adulescens autem | tenuerunt eum
Nova Vulgataat ille, reiecta sindone, nudus profugit.
52nudus profugit ab eis
Nova Vulgata Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem, et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae.
53omnes sacerdotes et scribae et seniores
Nova VulgataEt Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.
54Petrus autem usque in atrium
Nova Vulgata14,55Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant.
Nova Vulgata14,56Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant.
Nova VulgataEt quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:
57dicentes quoniam
Nova Vulgata“ Nos audivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo” ”.
58et per triduum
Nova VulgataEt ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum.
59et non erat conveniens
Nova VulgataEt exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: “ Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te? ”.
60ad ea quae tibi obiciuntur ab his?
Nova Vulgata14,61Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “ Tu es Christus filius Benedicti? ”.
Nova VulgataIesus autem dixit: “ Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli ”.
62Iesus autem dixit illi
Nova Vulgata Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: “ Quid adhuc necessarii sunt nobis testes?
63Quid adhuc desideramus testes?
Nova Vulgata14,64Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? ”. Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
Nova Vulgata 14,65Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: “ Prophetiza ”; et ministri alapis eum caedebant.
Nova Vulgata 14,66Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis
Nova Vulgataet, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: “ Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras! ”
67cum Iesu Nazareno eras
Nova VulgataAt ille negavit dicens: “ Neque scio neque novi quid tu dicas! ”. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
68quid dicas
Nova VulgataEt ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: “ Hic ex illis est! ”.
69rursus autem cum vidisset illum ancilla | quia hic
Nova VulgataAt ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant, dicebant Petro: “ Vere ex illis es, nam et Galilaeus es ”.
70iterum negavit
Nova VulgataIlle autem coepit anathematizare et iurare: “ Nescio hominem istum, quem dicitis! ”.
71iurare quia
Nova VulgataEt statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: “ Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ”. Et coepit flere.