Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 23

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 23 23,1Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum.
Nova Vulgata Coeperunt autem accusare illum dicentes: “ Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse ”.
2 tributa dari
Nova Vulgata 23,3Pilatus autem interrogavit eum dicens: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait: “ Tu dicis ”.
Nova Vulgata 23,4Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: “ Nihil invenio causae in hoc homine ”.
Nova Vulgata 23,5At illi invalescebant dicentes: “ Commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc! ”.
Nova Vulgata
Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset
6 audiens Galilaeam
Nova Vulgata 23,7et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus.
Nova Vulgata Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde: erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
8 audiret multa de illo
Nova Vulgata 23,9Interrogabat autem illum multis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat.
Nova Vulgata 23,10Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum.
Nova Vulgata 23,11Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum.
Nova Vulgata Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die, nam antea inimici erant ad invicem.
12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus
Nova Vulgata
23,13Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe,
Nova Vulgata 23,14dixit ad illos: “ Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis,
Nova Vulgata sed neque Herodes: remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei.
15 nam remisi vos ad illum
Nova Vulgata 23,16Emendatum ergo illum dimittam ”.
Nova Vulgata  
17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum (cfr. Mt 17, 15)
Nova Vulgata
Exclamavit autem universa turba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”,
18 Exclamavit autem simul universa turba
Nova Vulgata 23,19qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
Nova Vulgata
23,20Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum,
Nova Vulgata 23,21at illi succlamabant dicentes: “ Crucifige, crucifige illum! ”.
Nova Vulgata 23,22Ille autem tertio dixit ad illos: “ Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam ”.
Nova Vulgata 23,23At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum.
Nova Vulgata 23,24Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum:
Nova Vulgata dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum vero tradidit voluntati eorum.
25 Dimisit autem illis eum | propter homicidium et seditionem
Nova Vulgata
Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.
26 Et cum ducerent eum
Nova Vulgata
23,27Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum.
Nova Vulgata 23,28Conversus autem ad illas Iesus dixit: “ Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros,
Nova Vulgata 23,29quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”.
Nova Vulgata
23,30Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operite nos!”,
Nova Vulgata 23,31quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? ”.
Nova Vulgata
23,32Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
Nova Vulgata
23,33Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.
Nova Vulgata 23,34Iesus autem dicebat: “ Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”.
     Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
Nova Vulgata Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “ Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus! ”.
35 illum principes cum eis dicentes
Nova Vulgata Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi
36 et acetum offerentes illi
Nova Vulgata et dicentes: “ Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac! ”.
37 illi dicentes
Nova Vulgata Erat autem et superscriptio super illum: “ Hic est rex Iudaeorum ”.
38 superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis (cfr. Io 19, 20)
Nova Vulgata
Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: “ Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ”.
39 Si tu es Christus
Nova Vulgata 23,40Respondens autem alter increpabat illum dicens: “ Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es?
Nova Vulgata 23,41Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit ”.
Nova Vulgata Et dicebat: “ Iesu, memento mei cum veneris in regnum tuum ”.
42 Et dicebat ad Iesum: Domine, memento mei
Nova Vulgata Et dixit illi: “ Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ”.
43 Et dixit illi Iesus
Nova Vulgata
Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam,
44 Erat autem fere
Nova Vulgata 23,45et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
Nova Vulgata 23,46Et clamans voce magna Iesus ait: “ Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ”; et haec dicens exspiravit.
Nova Vulgata
23,47Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “ Vere hic homo iustus erat! ”.
Nova Vulgata 23,48Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
Nova Vulgata
23,49Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes.
Nova Vulgata
23,50Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus
Nova Vulgata — hic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei,
51 civitate Iudaeae qui exspectabat et ipse
Nova Vulgata 23,52hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
Nova Vulgata 23,53et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
Nova Vulgata 23,54Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat.
Nova Vulgata 23,55Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius;
Nova Vulgata 23,56et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.