Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 10

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 10 10,1Et convocatis Duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
Nova Vulgata
Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius,
2 Iacobus Zebedaei
Nova Vulgata 10,3Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus,
Nova Vulgata 10,4Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.
Nova Vulgata
10,5Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: “ In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis;
Nova Vulgata 10,6sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel.
Nova Vulgata Euntes autem praedicate dicentes: "Appropinquavit regnum caelorum".
7 dicentes quia appropinquavit
Nova Vulgata 10,8Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date.
Nova Vulgata 10,9Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris,
Nova Vulgata 10,10non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo.
Nova Vulgata
10,11In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis.
Nova Vulgata 10,12Intrantes autem in domum, salutate eam;
Nova Vulgata 10,13et siquidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur.
Nova Vulgata Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris.
14 vel de civitate excutite
Nova Vulgata 10,15Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati.
Nova Vulgata
10,16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae.
Nova Vulgata 10,17Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos;
Nova Vulgata 10,18et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus.
Nova Vulgata 10,19Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
Nova Vulgata 10,20Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
Nova Vulgata
10,21Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient.
Nova Vulgata 10,22Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.
Nova Vulgata 10,23Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
Nova Vulgata
10,24Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum.
Nova Vulgata 10,25Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius!
Nova Vulgata
10,26Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur.
Nova Vulgata 10,27Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta.
Nova Vulgata Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna.
28 perdere in gehennam
Nova Vulgata 10,29Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
Nova Vulgata
10,30Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.
Nova Vulgata 10,31Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos.
Nova Vulgata
10,32Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis;
Nova Vulgata 10,33qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.
Nova Vulgata
10,34Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium.
Nova Vulgata 10,35Veni enim separare
hominem adversus patrem suum
et filiam adversus matrem suam
et nurum adversus socrum suam:
Nova Vulgata
10,36et inimici hominis domestici eius.
Nova Vulgata
10,37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus;
Nova Vulgata 10,38et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.
Nova Vulgata 10,39Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Nova Vulgata
10,40Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
Nova Vulgata 10,41Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.
Nova Vulgata 10,42Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ”.