Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Sapientiae - 8

Sapientiae

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 8 8,1Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter
et disponit omnia suaviter.
Nova Vulgata
8,2Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea
et quaesivi sponsam mihi eam assumere
et amator factus sum formae illius.
Nova Vulgata
8,3Generositatem suam glorificat contubernium habens Dei,
sed et omnium Dominus dilexit illam.
Nova Vulgata
8,4Doctrix enim est disciplinae Dei
et electrix operum illius.
Nova Vulgata
8,5Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita,
quid sapientia locupletius,
quae operatur omnia?
Nova Vulgata
8,6Si autem sensus operatur,
quis horum, quae sunt, magis quam illa est artifex?
Nova Vulgata
8,7Et, si iustitiam quis diligit,
labores huius sunt virtutes:
sobrietatem enim et prudentiam docet,
iustitiam et fortitudinem,
quibus utilius nihil est in vita hominibus.
Nova Vulgata
8,8Et, si multam peritiam desiderat quis,
scit praeterita et futura conicit,
novit versutias sermonum et solutiones aenigmatum,
signa et monstra scit, antequam fiant,
et eventus momentorum et temporum.
Nova Vulgata
8,9Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,
sciens quoniam erit mihi consiliaria bonorum
et consolatio sollicitudinum et taedii.
Nova Vulgata
8,10Habebo propter hanc claritatem ad turbas
et honorem apud seniores iuvenis;
Nova Vulgata
8,11acutus inveniar in iudicio
et in conspectu potentium admirabilis ero.
Nova Vulgata
8,12Tacentem me sustinebunt
et loquentem me respicient
et, sermocinante me plura,
manus ori suo imponent.
Nova Vulgata
8,13Habebo per hanc immortalitatem
et memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt, relinquam.
Nova Vulgata
8,14Disponam populos,
et nationes mihi erunt subditae;
Nova Vulgata
8,15timebunt me audientes reges horrendi,
in multitudine videbor bonus
et in bello fortis.
Nova Vulgata
8,16Intrans in domum meam, conquiescam cum illa;
non enim habet amaritudinem conversatio illius
nec taedium convictus illius,
sed laetitiam et gaudium.
Nova Vulgata
8,17Haec cogitans apud me
et commemorans in corde meo
quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae,
Nova Vulgata
8,18et in amicitia illius delectatio bona,
et in laboribus manuum illius divitiae sine defectione,
et in certamine loquelae illius sapientia,
et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius,
circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem.
Nova Vulgata
8,19Puer autem eram ingeniosus
et sortitus sum animam bonam;
Nova Vulgata
8,20quin potius, cum essem bonus,
veni in corpus incoinquinatum.
Nova Vulgata
8,21Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det,— et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum —adii Dominum et deprecatus sum illum
et dixi ex toto corde meo: